Seite:DE CDA 1-3 517.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 517 —
700.

1195. October 28. Gelnhausen. Kaiser Heinrich VI bezeugt im Beisein des Herzogs Bernhard von Sachsen die Uebertragung der Ortschaften Möckern und Scholläne seitens des Markgrafen Otto II von Brandenburg und seines Bruders Albrecht an die Magdeburger Kirche.

G. In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus sextus diVina favente dementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Hiis, que a nostra ma-iestate postulantur, eo favorem nostrum libentius impartimur, quo per ea et maior uti-litatibus ecclesiarum accedit commoditas et legitimis nichil deperit institutis. Inde est quod presentium et futurorum noticie transmittimus, quod cum essemus in curia sol-lempni Geilinhusin fideles nostri, nobiles viri Otto videlicet marchio Brandenburgensis et frater eius Albertus, in nostre celsitudinis presencia, ubi copiosus prindpum atque fidelium imperii aderat numerus, manifeste sunt confessi, quod uterque eorum altero petente et compromittente hereditatem suam Mocernic1 cum omnibus suis pertinentiis etZcolene' cum tenimentis suis, agris, nemoribus, pratis, pascuis, molendinis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, ecclesie Magdeburgensi contradidit et ambo pe-tierunt, donationem suam divalis pagine nostre patrocinio corroborari. Statuimus igitur et imperiali edicto firmiter sanccimus, ut nulla omnino persona, alta vel humilis, ecde-siastica seu secularis, contra hanc nostre confirmationis divalem paginäm venire audeat vel ei ausu temerario contraire. Quod si quis facere attemptaverit, in ultionem trans-gressionis centum libras auri componat, medietatem camere nostre inferendam, partem residuam iniuriam passis persolvat. Ut autem hec nostra confirmatio rata permaneat et inconvulsa, presentem inde paginam conscribi et sigillo maiestatis nostre iussimus com-muniri. Huius rei testes sunt: Gonradus Moguntinus archiepiscopus, Ludolfus Magde-burgensis archiepiscopus, Rodolfus Verdonensis episcopus; Bernardusdux Saxonie, Heinricus dux de Brunswic, Hermannus lantgravius Thuringie, Otto marchio Brandinburgen-sis, Adolfus comes de Scowinburc, Gebhardus burcgravius Magdeburgensis, Poppo co-mes de Werthem, Albertus comes de Spanhem, Bobertus de Durna, Hartmannus de Botingen, Arnöldus de Homberc, Heinricus marscalcus de Kalindin, Heinricus pincerna de Lutra, et alii quam plures.

Signum domini Heinrici sexti Romanorum imperatoris invictissimi et regis Sicilie. (L. M.) Ego Conradus imperialis aule cancellarius vice domini Conradi Moguntini archiepiscopi, tocius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno Domini m0.c°.xc°quinto, indictione xiiii*, regnante domino Heinrico sexto Romanorum imperatore gloriosissimo et rege Sicilie, anno regni eius vicesimo vi0 *, imperii vero quinto. Datum Gailinhusin, quinto Kai. Novembris.

Au» dem Original im geh. Staatsarchive tu Berlin {auch im Magdeburger Copialbuche im Archive tu Bernburg): an lila-eeidenen Fäden hat das Jetzt verlorene Siegel angehangen. Gedruckt: Gercken cod. diplom. Brand. III 57 {ex orig.); Origg.Guelf. III. 602; Boysen allgem. kiet. Mag. 27.88; de Ludewig rell. mamtec. XI. 592 {zu 1196) u. XII. 872; Beckmann Besehr. der Mark II. 5. 18; Biedel cod. dipl. Brand. III. 1. 1 u. A. Vergl. Stumpf no. 4972. — 1. Magdeb. Copial* buch: Mokerinc. — 2. Magdeburger Copialbuch: Scolene. — 8. Statt: tu»

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 517. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_517.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)