Seite:DE CDA 1-3 587.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 587 —

presentis temporis quam futuri, quod cum nobilis vir et Deo devotus Sifridus comes de.Blanckenburch quedam bona in his villis proprietatis titulo possideret: in Elikes-torf viginti mansos et unum, Detdeleve duos mansos, Aderstede tres mansos, Ebbikestorff sex' mansos, Timmerot sex mansos, Swanebike mansum et dimidium, Niendorp unum mansum, sylvulam quandam in Timmenrot, sylvulam quandam prope Blanckenburch sitam inter rivulum et viam, que ducit ad nemus, partem quoque vinee in Isiraiske-bercb, et de his bonis pro eterne benedictionis memoria comparanda Domino Deo sa- crificium offerre disponeret — — — predicta bona ad domum hospitalem sitam infra ambitum cenobii, quod Lapis sancti Michaelis sive Evergodesrode vulgariter nuncupa-tur, quam domum idem comes de novo construxit, ut in ipsa Christi pauperes affecti fame, siti, frigore, nuditate consolationem inveniant et salubriter recreentur, omnium legitimo-rum heredum suorum consensu benevolo sive per omnia consonante et in omnibus affa- vente, tarn pie quam salubriter erogavit, — — —

Acta sunt hec anno dominice incarnationis ac nostre reparationis mccxii, indictione xiiii. — — — Datum Halberstad per manum Tiderici* notarii nostri, pontificatus nostri anno tertio.

Vollständig gedruckt-. Leuckfeld antiqq. MichaeUtein. 40—42.— Ueb&r die Ausstellungszeit s. die Bemerkung zu no. 789. Auch die dort gemachte Ortsbemerkung gilt von dieser Urkunde — 1. Druck: Friderici.
791.

1211. September 27. Langenstein. Bischof Friedrich II von Halberstadt bestätigt die Entscheidung seines Vorgängers Konrad bezüglich der propsteilichen Einkünfte und der Präbenden des S. Bonifaciusklosters, zu welchen ersteren auch der Archidiaconat und die Kirche zu Hecklingen gehören sollen.

In nomine sancte et individue trinitatis Fredericus Dei gracia sancte Halberstaden-sis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus inperpetuum. Licet per industriam et arbitrariam decisionem predecessoris nostri domini Conradi huius sedis antistitis seque-stracio facta inter redditus prepositure beati Bonifacii et prebendas canonicorum eiusdem ecclesie laudabiliter sit consummata et ex connivencia parcium tarn domini Werneri tunc temporis prepositi quam memoratorum fratrum validis perpetuata instrumentis, nos tarnen ad perpetuitatis argumentum prefate ecclesie paterna sollicitudine cupientes consulere, sicut hidem a nobis humiliter postularunt, muniminis nostri robur super premisso negocio ipsis decrevimus inpendere presentibus in presens et posteris in posterum hoc consul-tissimum arbitrautes, ne vel ipsi canonici continua prebende sue ut oportet exactione prelato submolesti existant, vel prepositus distracte forsan vivendo ambicionis sue Stipendium in prebendis canonicorum explorare cogatur. Exuentes itaque prepositum ab omni onere amministracionis prebendarum seu eciam procuracionis bonorum ad prebendas pertinencium, in quibus ipsi nulluni penitus sicut nee in hominibus ecclesie ius con-cedimus aut permittimus, solis hiis que infra notavimus eum perpetuo volumus esse contentum, dignitate videlicet prelature sue, investitura canonicorum et ceteris omnibus ad officium suum spectantibus quoad ecciesiasticam religionem, item prebenda sua, sicut preposito dari consuevit, archidiaconatu in Eekelinge cum ecclesia ieusdem ville et de*

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 587. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_587.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)