Seite:DE CDA 3 042.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


62.

1303. Juni 4. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet die Katharinenkirche (zu Aschersleben) und das dazu gehörige Siechenhaus mit einem halben Wispel Weizen und einem halben Wispel Gerste.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod maturo prehabito consilio et de consensu Ottonis filii nostri dilecti ac aliorum heredum nostrorum ecclesie sancte Katerine et infirmis hospitalis ibidem proprietatem dimidii chori, qui wisscepel vocatur vulgariter, tritici et proprietatem dimidii chori ordei dedimus perpetuo possidendam. Dictum enim chorum Hinricus de Curia a nobis possedit titulo pheodali et nobis libere resignavit. In cuius rei testimonium presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: Hennigus et Borchardus fratres de Monte, Otto Gogravius, Heydenricus Stripan, Allexander Stumpo milites, famuli vero Arnoldus de Jersleve, Hinricus de Redere, Hinricus Gernodi, Albertus de Wederstede, Danyel Sutor, Hennigus de Nyenstede, et quam plures alii fide digni.

Datum Ascharie per manum Betemanni plebani in Erkesleve notarii nostri, anno Domini mo.cococo tertio, feria tertia in septimana trinitatis.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2).


63.

1303. Juli 24. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit acht Joch Acker zu Hodenstedt und mit dem bislang von den Aschersleber Bürgern besessenen Thie.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis audituris presencia seu visuris volumus esse notum et presentibus eciam publice protestamur, quod maturo prehabito consilio ac de consensu et voluntate Ottonis filii nostri dilecti ac aliorum heredum nostrorum ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie et domine abbatisse necnon conventui ibidem proprietatem octo iugerum sitorum in campo et villa Hodenstede, que quidam civis noster dictus de Hakeburne a nobis possederat, necnon proprietatem unius spacii, quod vulgariter vocatur thy, quod civium predicte ville erat commune, cum omni iure et attinenciis, quibus nos dictas proprietates possedimus, dedimus perpetuo possidendas. In cuius rei evidenciam pleniorem presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes eciam huius sunt: honorabilis vir dominus Heynricus frater noster canonicus Maideburgensis, dominus Heynricus prepositus predicte ecclesie ac strennui viri Hennigus de Monte, Burgardus de Monte, Albertus de Monte, Bethemannus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 42. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_042.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)