Seite:DE CDA 3 183.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


predictis ius eorum pristinum obtinebunt salvum, illi de Winnige vero cives cessabunt penitus et omnino, dummodo quatuor markas cives in Herkestorp predicti restituant civibus in Winnige, quas ipsi nobis pro participatione et communione predictis dederunt, quia sic extitit placitatum. Ut autem omnia prehabita rata et inviolabiliter observentur, presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes etiam huius sunt: Betemannus scriptor noster, ac strennui viri Konemundus de Hoym, Hinricus de Curia, Hinricus Gernodi et Conradus Duye milites, famuli vero Johannes advocatus noster et Hinricus kamerarius noster, et quam plures fide digni alii. Datum Ascharie, anno Domini mo.c.c.co. xiiijo, in conversione sancti Pauli.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, zerbrochenen Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2), welches später in eine Blechcapsel eingeschlossen worden ist. - 1. Orig: pallude.


280.

1314. Februar 20. Coswig. Bischof Witego II von Meissen gewährt denjenigen, welche das mit der Nicolaikirche zu Coswig verbundene Hospital am Fronleichnamstage besuchen, einen zwanzigtägigen Ablass.

Nos Witego1 Dei gratia Misnensis ecclesie episcopus, volentes affectu sincero universis Christi fidelibus viam preparare salutis et eos ad salutis opera ferventius invitare, eapropter omnibus vere penitentibus et confessis, qui in ecclesia sancti Nycolai in Coszwik corpus Domini conduxerint ad infirmos devoti, viginti dies ipsis iniuncte penitentie, auctoritate beatorum Petri et Pauli confisi, misericorditer in Domino relaxamus. Datum Coszwik, anno Domini millesimo ccco.xiiijo, in die cinerum, pontificatus nostri anno 3o.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers (Bruchstück). - 1. Orig. nur: W.


281.

1314. März 4. Erzbischof Burchard III von Magdeburg über zwei zu Giebichenstein und Kalbe gehaltene Capitel des Magdeburger Klerus und die dort gefassten Beschlüsse bezüglich der excommunicierten Domherrn, worunter der Kämmerer Siegfried von Anhalt.

Borchardus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Gotfridus decanus ac capitulum ecclesie Magdeburgensis universis, quorum interest seu interesse poterit, noticiam subscriptorum. Anno Domini mo.ccco.xiiijo capitulo indicto feria secunda proxima post dominicam Reminiscere in castro Gevekenstein peragendo, nobis archiepiscopo et canonicis omnibus per se aut procuratores suos legittimos in eodem capitulo congregatis, preposito ac scolastico tantum absentibus, occasione cuiusdam dissensionis, quam tunc temporis nos archiepiscopus habuimus cum utrisque, inter alia, que in eodem capitulo agebantur, deliberavimus et precipue decrevimus, quod capitula,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 183. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_183.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)