Seite:DE CDA 3 285.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

mosi famuli Hermannus et Hennigus fratres dicti Lobeke duos mansos et quosdam agros, qui dicuntur overlant, e( quatuor curias sitas in campo et in villa Muschowe cum suis pertinenciis quibuscumque, quos a nobis et ab ecclesia nostra in feodo habue- runt, dilecto nostro Thiderico de Vrekeleve, quondam decano nostre ecclesie Mersbur- gensis predicte, vendiderint et ipsi pro se pro suisque heredibus ad manus nostras libere resignarint, ipse vero Thidericus, divino monitus spiramine, cum prefatis bonis volens dotare capellam in curia sua, videlicet que adiacet curie prepositure nostre, construc- tam et dedicandam in honorem Dei beatorumque apostolorum Symonis et Jude, nos, piis eius actibus, quantum possumus, operam dare volentes, proprietatem, possessionem et dominium dictorum mansorum, agrorum et curiarum cum omni iure, quod eisdem mansis, agris et curiis nunc inest vel inesse poterit in futurum, prefato domino Thide- rico de Vrekeleve, quondam decano, cum consensu et voluntate capituli nostri damus, tradimus et donamus.---

Datum et actum Mersburgh, anno Domini m0.cce0.xxij0, in crastino nativitatis beati Jo- hannis baptiste.--

Vollständig ans dem Original gedr: Neue Mittheil, des thüring.-sächs. Vereins 1, 4. 67—68. — Derselbe Dietrich von Freckleben kommt als Merseburger Domherr oder gewesener Domdechant in anderen Merseburger Urkunden aus der Zeit von 1822—1339 verschie- dentlich vor, doch haben diese, welche sieh a. a. 0. 68—94 finden, für Anhaltische Ge- schichte weiter kein Interesse.

433.

1322, Juli 29. Agathe, Aebtissin des Nonnenklosters zu Zerbst, und der dortige Klosterconvent verkaufen dem Zerbster Bürger Walter von Steckby einen Baumgarten ausserhalb der Mauern der Stadt.

Agathes Dei miseratione abbatissa ac Sophya priorissa totusque conventus sancti- monialium in Cerwist omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Christo1 cum orationibus in eodem. Quoniam veritas sepe contumeliam patitur et succumbit, ex eo videlicet, quia acta hominum faciliter in oblivionem deveniunt, si non fuerint litterarum testimonio roborata, hinc est quod nos ad noticiam devenire cupimus tarn modernorum quam futuri temporis successorum, quod' quoddam pomerium extra muros civitatis Cer- wist situm vendidimus Waltero dicto de Sticbi, civi in Cerwist, uxorique eius Katherine necon pueris eorundem, scilicet Henrico, Walthero, Katherine, cum omni iure, quo He- lewich et Jutta sanctimoniales, sorores Petri Magni, possederant2 a nobis, libere iure hereditario possidendum, conditione hac adiecta, ut idem Walterus vel quis de expressis personis sanctimonialibus antedictis Helewich et Jutte de prenominato pomerio unum fertonem argenti dare debeat in festo Martini annis singulis, quoad vivent. Ipsis autem duabus sepedictis sanctimonialibus defunctis dictus ferto annuatim nostro conventui re- dundabit. Preterea si idem Walterus vel quis de supradictis secundum affinitatem sibi adherentibus prefatum pomerium alii venderet seu alienaret, ex tunc vero ille sibi, qui emeret vel compararet, eodem iure a nobis recipiendo possideat unum fertonem dictis dominabus claustralibus vel saltem ipsis mortuis quolibet annorum cursiculo toti imper-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 285. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_285.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)