Seite:DE CDA 3 357.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
512.

1326. Juli 17. Wittenberg. Herzog Rudolf I von Sachsen bewidmet das Stift Gernrode mit fünf Hufen Landes zu Sülten.

In nomine Domini amen. Rudolphus Dei gratia dux Saxonie, Angharie, Westphalie, comes in Bren, burchgravius in Magdeburch sacrique imperii archimarscalcus universis et singulis hanc paginam visuris vel audituris salutem in perpetuum. Necessaria est rerum gestarum notifieacio et maxime ad divinum cultum pertinencium, ne, ut quandoque fieri solet, posteri, oblivione moti, denegare valeant maturo priorum consilio stabilita. Notum igitur esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod ob omnipotentis Dei reverenciam dedimus necnon solempni donacione donamus honorabili domine domine Jutte de Osde, abbatisse conventus in Gerenrode, et ipsi conventui et abbatissis, que tempore succedente fuerint vel evenerint predicti conventus, omne et Universum ac singulare ius, quod habuimus vel habemus super quinque mansos sitos in villa, que Suite vocatur, perpetuo tempore duraturum, abrenunctiantes actioni et iuri, que in hüs habebamus, dantes nostram litteram presentem, ne a nobis vel a nostris heredibus infringatur, mu- nimine nostri sigilli signatam. Et sunt testes: Gerardus senior de Wederde, Busso de Arnstede noster miles, Andreas de Globec, Johannes de Zane et Johannes de Gubbyn nostri notarii, et quam plures alii fide digni.

Datum Wittenberch, anno Domini millesimo tricentesimo vicesimo sexto, proxima feria quinta ante festum beate Marie Magdalene.

Aus dem Original im Maus- und Staatsarchive tu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden prachtvollen Reiter Siegel des Ausstellers. — Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 179; hünig Beichsarchiv XVIII. 2. 92.

513.

1326. Juli 25. Magdeburg. Die Domcapitel zu Magdeburg und Brandenburg vertragen sich über verschiedene Gegenstände, auch in Bezug auf die Stifter in Zerbst und Coswig, die sich den Visitationen Magdeburger Seits widersetzt hatten.

Henricus Dei gratia prepositus totumque capitulum ecclesie Magdeburgensis uni- versis --salutem in Domino sempiternam. Insinuatione presentium recognoscimus et volumus esse notum, quod, cum dudum inter bone memorie dominum Borchardum archiepiscopum Magdeburgensem et capitulum nostrum ex parte una ac venerabilem quondam dominum Johannem episcopum ac capitulum ecclesie Brandeburgensis necnon prelatos et clerum Brandeburgensis dyocesis ex parte altera super diversis articulis et precipue super quarundam sententiarum et processuum executionibus et publicationibus pro domino archiepiscopo et pro nobis per diversos iudices ac diversis causis et tem- poribus habitorum non modica ac longi temporis fuisset dissensionis ac discordie materia suscitata, tandem super hüs inter nos nomine nostro ac nomine futuri domini nostri archiepiscopi necnon dominum prepositum et capitulum, prelatos et clerum Brandebur-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 357. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_357.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)