Seite:DE CDA 3 489.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

quod predieitur. ad memorati plebani usum quolibet cmere advocatie, exactionis et ser- vitii excluso et etiam omni inpositione precarie et census prestatione deposita libere pertinere et in ipsius plebani utilitatem antedictam villam omnimode transferentes. In quorum testimonium presentes litteras nostris sigillis dedimus insignitas. Huius rei testes sunt: Wypertus de Cerwist, Busso de Paszleve, Theodericus Dyreke milites; magister Henricus plebanus in Worbsk, Mathias plebanus in Badeghast nostri cappellani, et Jo- hannes de Morditz noster notarius, cuius manu presens littera est notata, et quam plures alii fide digni.

Datum Dessow, anno Domini millesimo ccc° tricesimo septimo, in die apostolorum Sy- monis atque Jude beatorum.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln der Fürsten Albrecht (11. Taf. VI. 5) und Waldemar (III. Taf. II. 5), beide sehr beschädigt — 1. S. I. no. 788.

691.

1337. November 11. Gernrode. Die Pröpstin Gertrud von Gernrode und das dortige Capitel überweisen dem Priester Jacob Hake das von ihm auf Lebenszeit erkaufte Schenkenamt zu Gernrode.

In nomine Domini amen. Nos, videlicet Ghertrudis preposita, Oda decana, Sophia thesauraria, Agnes celleraria totumque capitulum canonicarum ecclesie Gherenrodensis, ad notitiam omnium, quorum interest seu intererit, cupimus pervenire, quod Jacobus sacerdos dictus Hake emit ab Alberto famulo olim fratre suo de nostro unanimi consensu ad tempora vite sue curiam suam sitam ultra ripam in villa Gherenrode, pomerium ante villam, duas curias censuales in villa Gherenrod et curiam ibidem, quam de manu sua tenuit quidam dictus Rüling, item dimidium mansum situm in campo Redere et silvulam continentem dimidium mansum ibidem, propter quod nos Ghertrudis preposita de con- sensu totius capituli iam dicte ecclesie Gherenrodensis premissa, que ad officium per- tinent pincernale, una cum prebenda et ij fertone usualis argenti annui redditus, quam prebendam cum ij fertone idem Jacobus sacerdos prius habuit, quam sibi cum ij fertone iam dicto ministrare tenemur, contulimus ad tempora vite sue et conferimus per pre- sentes, mittentes ipsum in naturalem possessionem et civilem dicti officii pincernalis cum omnibus suis pertinentiis supra expressis. Huic adiectum est, quod prelibatus Jacobus sacerdos de consensu omnium, quorum interfuerat, nobis et ecclesie nostre perpetue assignavit pomerium situm ante villam Gherenrod predictum et dimidium mansum situm prefatum in campo Redere cum silvula continente dimidium mansum ibidem, ut in nostra ecclesia sui memoria sollempniter perpetuis temporibus peragatur. Ut autem premissa firma permaneant et pateat loco et tempore nos unanimes in premissis fuisse, nos Ghertrudis preposita, Oda decana, Agnes celleraria nostra sigilla cum sigillo capi- tuli nostre ecclesie Gherenrodensis presentibus duximus apponenda. Datum Gherenrod, anno Domini m0.ccc°.xxxvij0, in die Martini episcopi.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 489. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_489.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)