Seite:DE CDA 3 492.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

tas a quocumque in posterum immutari valeat vel infringi, cum subscriptione testium pre- sentes litteras conscribi et nostro sigillo iussimus communiri. Testes vero sunt: Johannes Crüch et Hyntze Gryse milites, Johannes de Alsleve; dominus Conradus plebanus antique civitatis Bernebürch, dominus Franko; dominus Conradus molendinarius et Johannes frater eius, Hinrycus magister coquine, et quam plures alii fide digni. Actum et datnm anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo octavo, die apostolorum Phyllippi et Jacobi.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande anhängenden grossen Reitersiegel des Ausstellers (Taf. I. 2). — 1. Orig. statt des Namens nur Punkte.

696.

1338. Juni 6. Magdeburg. Erzbischof Otto von Magdeburg stellt zu Gunsten der Kirche des h. Petrus zu Wörlitz einen Ablassbrief aus.

Otto Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus, ad quos presentes nostre littere pervenerint, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cupientes, ut ecclesia parrochialis in Wörlicz in honorem sancti Petri apo- stoli dedicata, nostre diocesis, congruis honoribus frequentetur et a Christi fidelibus iugiter veneretur, omnibus vere penitentibus, contritis et confessis, qui in singulis festi- vitatibus infra scriptis, videlicet nativitatis Christi, resurrexionis, ascensionis, Penthecostes, corporis Christi, omnibus festis beate Marie virginis, Johannis baptiste omnium aposto- lorumque festis et in die dedicationis, et per octavas dictorum festorum dictam ecclesiam causa devotionis accesserint, vel qui corpus Christi, dum infirmis portatur, aut sacram unctionem, dum iidem languidi1 inunguntur, secuti cum devotione fuerint, seu qui ad fabricam et alia ornamenta dicte ecclesie necessaria manus porrexerint adiutrices, et qui cimiterium circumeundo quinque Pater noster et totidem Ave Maria pro omnibus defunctis pia mente dixerint, nos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, suffragiis confisi quadraginta dies indulgentiarum et uitam karenam de iniunctis eis penitentiis in Domino misericorditer relaxamus. Datum Magdeburg, anno Domini m°.ccc.xxxviij°, sabbato infra octavas Penthecostes.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentstreifen anhängende Siegel ist bis zur Unkenntlichkeit zerstört. — 1. Orig: languuidi.

697.

1338. Juni 24. Dessau. Johann von Gatersleben verkauft den Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt die Dörfer Görzig, Maasdorf, Glauzig und Bohndorf.

1k her Jan van Gatersleve bekenne in disme openen brieve, dat ik hebbe vorkouft den hochgebornen fursten, mynen Heven herren greven Albrechte und greven Wolde-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 492. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_492.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)