Seite:DE CDA 3 496.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

inviolabiliter observandam. Ut autem ea, que premissa sunt, perpetuam roboris optineant firmitatem, ne eciam super ipsis aliquod dubium oriatur, has litteras exinde confectas et nostrorum, videlicet abbatisse et capituli, sigillorum munimine roboratas ad maiorem eorundem evidenciam fecimus insigniri.

Actum et datum anno dominice incarnacionis millesimo trecentesimo tricesimo octavo, in vigilia beati Mathei apostoli et ewangeliste.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an Pergamentbändern hän- genden Siegeln der Aebtissin Jutta und des Quedlinburger Stiftscapitels. — Gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 451. — 1. Orig: momentanium.

702.

1338. September 19. Die Aebtissin Jutta von Quedlinburg über den Verkauf einer zu dem Anniversarium der weiland Quedlinburgischen Stiftsfrau Adelheid von Ordenberg gehörigen Hufe Landes zu Rieder.

Nos Jutta Dei gracia abbatissa ecclesie Quedelinburgensis ad universorum, quorum interest, noticiam pervenire cupimus presentibus publice profitentes, quod reverende domine Sophia preposita, Ermegardis decana et Sophia thesauraria ecclesie nostre pre- dicte de consensu tocius capituli nostri unum mansum situm in campis ville Redere per- tinentem ad anniversarium domine Adelheydis de Ordenberghe, quondam ecclesie nostre canonice, de quo ecclesia nostra et persone ipsius tenues seu exiles vel quasi nullos fructus consequi poterant, pro Septem marcis usualis argenti vendiderunt ipsas inter do- rn inas et clericos ecclesie nostre in amministracione prebende, que dicitur svinghelt1, secundum ecclesie nostre consuetudinem expendendo. Ut igitur anima dicte Adelheydis in missis et vigiliis minime defraudetur, antedicte domine suo et capituli nostri nomine promiserunt coram nobis pro restauro dictarum Septem marcarum, quod singulis annis dimidia marca usualis argenti in anniversario dicte Adelheydis de allodio sive de red- ditibus ecclesie nostre per dominam prepositam, que pro tempore fuerit, vel per eius officiatum debeat ministrari, quousque predicte Septem marce Ghertrudi et Ermegardi sororibus de Meynersen, ecclesie nostre canonicabus, que dicte Adelheydis anniversario prefuerunt, persolvantur, cum quibus eciam debent de consensu, auxilio et consilio tocius capituli nostri certiores seu uberiores redditus ad memorate Adelheydis anniversarium

conparare.---In premissorum evidens testimonium sigillum nostrum anno Domini

m.ccc°.xxxviij°, in vigilia beati Mathei apostoli et ewangeliste presentibus duximus apponendum.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel der Ausstellerin. — Vollständig gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 450. — 1. Erath: sviagkut.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 496. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_496.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)