Seite:DE CDA 4 013.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

Datum apud Villamnovam, Avinionensis diocesis, vj Kai. Junii, pontificatus nostri anno decimo.

Pro A. Barrerie St. de Saluâg.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive tu Zerbst: an rothen und gelben Seiden- fäden hängt die päpstliche Bulle ganz wie an no. 12. — In dorso: Hinricus de Halber- Btad K. — Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt VI. 10.

16.

1351. Mai 27. Die Aebtissin Adelheid III von Gernrode und das dortige Capitel über die Dotierung, Besetzung und Verwaltung des von der Aebtissin Gertrud III {von Hesnem) im Münster zu Gernrode gegründeten Altares.

In nomine Domini amen. Ad noticiam omnium, quorum interest seu intererit et quibus nosse oportunum est seu erit, nos Adelheydis Dei gracia abbatissa, Lucgardis preposita, Agnes decana, Jutta custos totumque capitulum ecclesie Gherenrodensis vo- lumus pervenire, quod, cum cultus divinus est ab unoquoque fideli augendus, hac de causa quibusdam tractatibus prehabitis dedimus consensum nostrum ad construendum altare, quod constructura est in monasterio nostro per venerabilem dominam Ghertrudim olim nostre ecclesie abbatissam dictam de Hesnem, adhuc consecrandum, cui altari in perpetuum sunt assignata, que infra patebunt, videlicet unus mansus situs in campo Bickelinghe', item dominus Fredericus rector ipsius altaris conparabit et con- parare debet annuos redditus ipsi altari cum decem et octo marcis usualis argenti, quas habet, que pertinent ad ipsum altare, item domina Adelheydis dicta de Heke- linghe debito precio mediante, quod extendebat se ad viginti quatuor marcas Stedel- gensis2 argenti, emit a famosis viris Betmanno, Hinrico et Sifrido fratribus dictis de Hoym duos mansos et dimidium mansum sitos in campo Padehûrne", quos mansos sollempniter donando assignavit dicto altari sub hac forma, quod rector altaris, qui est et qui pro tempore fuerit, ipse domine Adelheydi iam dicte singulis annis in festo Mar- tini unam marcam Stedelgensis2 argenti, quoad vixerit, ministrabit, sed si* diem clauserit extremum, idem rector altaris, qui est et qui pro tempore fuerit, ad stipam faciendam in anniversario domine Ghertrudis olim nostre ecclesie abbatisse dicte de Hesnem ex- pedite dimidiam marcam Stendelgensis2 argenti in perpetuum ministrabit. Cum vero pro- prietas dictorum mansorum emptorum per dominam Adelheydem assignatorum ad dictum altare, prout premissa declarant, ad nos et ad nostram ecclesiam pertineat, ipsam Proprie- täten! unanimi consensu iustis de causis donavimus et sollempni donacione donamus per presentes dicto altari. Est eciam a nobis unanimi consensu ordinatum, quod rector altaris sepius dicti, qui est et qui pro tempore fuerit, ipsum altare cum diligencia offi- ciabit et officiare debet, nisi eum rationabilis causa excuset, divinis officiis et proces- sionibus cum religione interesse debet cum ceteris clericis nostre ecclesie antedicte et ab ecclesia nostra se non absentet nisi cum licencia speciali domine nostre abbatisse, que est et que pro tempore fuerit, alioquin si contumaciter se absentaverit, secundum

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 13. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_013.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)