Seite:DE CDA 4 038.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

per presentes, requisito desuper et obtento consensu ac eorum benevolencia et assensu prepositi, abbatisse et conventus ecclesie beate virginis in Asscharia, quarum monasterio ecclesia parrochialis ibidem incorporata seu unita censetur', Verum quia idem miles pactum nobis fecit de dandis certis bonis in dotem dicte Capelle, postquam constructa fuerit, unde rector ipsius pro tempore existens valeat sustentari, condicione subscripta adiecta, videlicet quod ius patronatus seu presentandi ad dictam capellam temporibus perpetuis apud dictum Arnoldum militem, eiusdem Capelle fundatorem2, et ipsius legitimos heredes, quocienscumque ipsam vacare contigerit, remanebit, nos proprietatem bonorum, videlicet quatuor mansorum et dimidii in campis ville Badenstede iacentium, unum mansum, quem Hans Claweses et sui heredes ab eo et suis parentibus tenuerunt, item unum mansum Hene Ulrikes, item unum Betheke dictus vor deme Dorpe, item unum Cone G-hunters, item dimidium Cone Thagen, et unius mansi siti in campis Erxleve, quem Hinricus dictus Kornsat et sui heredes ab eo et suis parentibus tenuerunt, quos quidem mansos idem collatos sibi in pheodum a nobis et dicta ecclesia nostra dinoscitur actenus tenuisse, donamus et per presentes concedi- mus pleno iure, ut eosdem mansos cum dicta proprietate et pertinenciis eorum quibus- libet prefate Capelle et rectori8 ipsius in dotem perpetuam assignare valeat irrevocabiliter cum effectu, consensu honorabilium virorum dominorum prepositi, decani et capituli prefate ecclesie nostre premissis singulis accedente. Insuper premissis adicimus, quod rector Capelle, qui pro tempore prefuerit sepetacte, oblaciones universas et singulas, quocumque nomine censeantur4, eidem rectori seu in dicta capella publice vel occulte oblatas rectori parrochialis ecclesie ibidem in Asscharia perpetuis temporibus ministrabit et porrigere sine contradictione qualibet non obmittet. Idemque rector Capelle, qui- cumque prefuerit eidem, seu vices gereus aliquam missam seu divinum officium quod- cumque in preiudicium parrochialis ecclesie Asscharie horis incongruis non celebrabit, que quilibet rector eiusdem Capelle temporibus perpetuis se observaturum tactis sacro- sanctis ewangeliis iurabit dolo et fraude quibuslibet posttergatis. In cuius rei testimonium presentem litteram inde confectam nostri necnon eorundem dominorum sigillorum appen- sione fecimus communiri. Et nos Dei gratia Johannes prepositus, Borchardus decanus ac totum capitulum ecclesie prelibate in signum et evidentiam pleniorem consensus nostri supradicti sigillum nostrum appensum fore presenti littere profitemur. Datum Halberstad, anno Domini m°.ccc°. quinquagesimo secundo, in capitulo generali, quod celebratur more consueto feria secunda in septimana communi.

Am dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit den an Pergamentbändern anhän- genden Siegeln des Bischofs und des Halberstädter Capitels. — 1. Orig: sencetur. — 2. Orig: fundatarum. — 8. Orig: rectore. — 4. Orig: eenteantur.

52.

1352. Das Kloster Gottesgnaden über die Bewidmung des dortigen Altars des h. Augustin mit Einkünften zu Kolbitz und Schwarz sowie mit einer Hufe Landes vor Köthen seitens des Köthener Pfarrers Ywan {von Zerbst).

Ne ea, que Sunt et geruntur in tempore, simul cum lapsu temporis evanescant, expedit, ut acta hominum conpetenti amminiculo litterarum et testium perhennentur.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 38. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_038.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)