Seite:DE CDA 5 025.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


25

et eorum occasione contra predictas sententias amplius molestarent, facere non cura- runt, predictas sententias in dictis processibus contentas damnabiliter incurrendo, propter quod tu, fili decane, predictas sententias multipliciter aggravasti iusticia exigente. Sed predicti Petrus episcopus, tunc archiepiscopus, et singulares persone de dictis capitulo Magdeburgensi in reprobum sensum dati et huiusmodi processibus et sententiis vilipensis ac redire non curantes ad ecclesie unitatem divina coram se officia infra immunitatem dicte Magdeburgensis ecclesie celebrari facere presumpserunt hactenus et presumunt in animarum suarum periculum, predictarum abbatisse et capituli dicte secularis ecclesie preiudicium, apostolice sedis contemptum et scandalum plurimorum. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Petrus episcopus, tunc archiepiscopus, ad ecclesiam Olomucensem auctoritate apostolica translatus et eidem ecclesie Magdeburgensi de per- sona venerabilis fratris nostri Lodovici Magdeburgensis, olim Maguntinensis, archiepi- scopi, eadem auctoritate provisum fuerat, predicteque abbatissa et capitulum secularis ecclesie verisimiliter dubitent, quod idem Lodovicus archiepiscopus dictis sententiis parere non velit et earum executionem impedire conetur, pro parte ipsarum abbatisse et ca- pituli dicte secularis ecclesie nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere eis super hiis de oportuno remedio dignaremur. Nos igitur, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus ve- strum per vos vel alium seu alios legitimis per vos, abbatem monasterii sancti Blasii et decanum, super hiis habitis servatis processibus ad aggravationem processuum et sententiarum predictorum etiam contra dictum Ludovicum archiepiscopum, si dictis sen- tentiis non paruerit aut earum executionem impedire presumpserit ac contra eosdem capitulum Magdeburgense et ipsorum singulares personas, prout iustum fuerit, proce- datis iuxta predictarum continentiam litterarum, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, contradictores auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam, appel- latione postposita, compescendo, non obstante, si prefatis Petro episcopo olim et Lode- vico archiepiscopis et capitulo Magdeburgensi et dictis singularibus personis vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de in- dulto huiusmodi mentionem.

Datum Rome apud sanctum Petrum, ij Ealendas Novembris, pontificatus nostri anno quarto. A. de Gaietanus. L. de Forlimo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive iu Zerbst, mit der an einem Bindfaden hängenden Bulle des Ausstellers (Avers: • URB || ANVS • || » PP * vj; Revers: die übli- chen Köpfe der Apostel Paulus und Petrus). — Ausserhalb der Urkunde links: N. de Gly- wicz, rechts: Pro N. de Floren» Gotfridus. — 1. Orig. nur Punkte. — Vergl. die no. IV. 529, 535, 547 548, V. 3, 38, 118, 119, 120, 121, 122, 128, 142.

4

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 25. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_025.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)