Seite:DE CDA 5 354.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


illuc adventantibus. Cellerarius quoque fratrum, quoties indiguerit, veniat illuc et iubeat illis habitatoribus sibi piscari. Olim dabantur fratribus de eodem beneficio ccc urne mellis et eodem modo servierunt Sclavi ibidem commanentes, quo Niemicenses. Sed postea constitutus est Sclavus quidam predives Zuati nomine, qui frequenter abbatem et fratres seniores ad convivium vocavit, quatenus eius conviviis illecti ei aliquantulum parcerent in prebitione mellis, quod et impetravit. Et ex rogatu eius constitutum est, ut singulis annis daret c urnas mellis et duo carrada piscium, quod et impetravit.

In villicatione Zprewe olim erant l ville et adhuc amplius remanent vij. Cetere devastate sunt, quia non habebant defensores. Ideo difugerunt inde aliqui, molares lapides super arbores suspendentes, ob indicium cognitionis sue ville hoc facientes. Et adhuc sunt vij curie super urbem Lubin. Et iuxta Alzterem iij ville iacent, quarum una vocatur Briezta, altera Priorna — et ibidem dudum erat mercatus —, et Liutomizotla et alie plures, que pertinent ad[1] iij[2] burhwardia Triebus et Liubocholi ac Morscina. Ibi est ingens lapis, qui[3] vocatur Opprin, et vij optima stagna. Quapropter convenerunt in unum hi, qui remanserant, quatinus censum suum preberent in circuitu de gentibus, primum duci Polanico, deinde ultra Odoram manentibus, scilicet primatibus terre, uti pacem habeant ab his habitatoribus. Ac sic frequenter illic concurrunt, et non illis obsunt nec ledunt. Igitur illa pars, que pertinet sancte Marie in Nienburch, tante longitudinis habet usque ad xvj milliaria in silvis, aquis et lignis. Inde dabantur ccc urne ac totidem scoc piscium, nunc vero xl urne et v scoc piscium absque aliis commodis.

Hec est iusticia Sclavorum Niemze regionis ac predictarum urbium duarum Heinrici regis Bavenbergensis, qui solvere debent fratribus Nienburgensis cenobii ex villis ibidem adhuc excultis ab unaquaque domo unam urnam mellis et unum siclum et totidem pelles omnium ibidem silvestrium capientium, hyrcinam et mertherinam, cervinam et cattinam, et ceterorum animalium silvestrium, et unum scoc piscium et unum maldrum humuliginis. Unusquisque hec cum suo plaustro apportabit, unde unicuique fratri cedent ad utilitatem suam xxv sicli totidemque pelles singulis annis, quia sunt quingenti sicli, similiterque ceterarum rerum. Et hec est longitudo Niemze regionis: x requies in longitudine et viiij in latitudine, tam silvis quam aquarum decursibus.

In einer Handschrift von Gregors Moralien in der Gymnasialbibliothek zu Zerbst aufgefunden und zuerst bekannt gemacht von F. Kindscher im Anzeiger des Germ. Museums zu Nürnberg 1859 no. 10; auch gedruckt: Neues Lausitzisches Magazin 1861. 149—150; Riedel cod. dipl. Brand. I. 23. 324—325. — Vergl. Kindscher: das Nienburger Bruchstück zur Gesch. der Lausitz im N. Laus. Mag. l. c. 148 ff., Neumann, Noch ein Beitrag zur frühesten Gesch. der Niederlausitz, ebenda 156 ff.; v. Ledebur, über das in Nienburg entdeckte Bruckstück im Nürnberger Anzeiger 1860 no. 1 u. 2; Fechner, über das sogen. Nienburger Bruchstück in den Forschungen zur deutschen Gesch. V. 540 ff. — 1. † 1085. Annal. Saxo a. h. a. (Pertz VIII. 723). — 2. † 1103 ibid (Pertz VIII. 738). — 3. Aus dieser Erwähnung des Markgrafen Konrad († 1157) als eines Lebenden ergiebt sich, dass das Bruchstück vor 1167 niedergeschrieben wurde. — 4. Erenberto. — 5. Das D. fehlt im Mspt. — 6. S. I. no. 93 und 94. — 7. Mspt: at. — 8. fehlt im Mspt. — Das vorstehende

Bruchstück ist ohne Zweifel um die Mitte des 12. Jahrhunderts verfasst worden.

  1. Mspt: at.
  2. a
  3. fehlt im Mspt.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 354. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_354.jpg&oldid=- (Version vom 15.7.2016)