Seite:DE CDA 5 360.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


360

et apud marchiones Dedonem11 et Theodericum12 infeodatis. Et quod presens fuerit, quando Gernodus nunc Nienburgensis abbas, tunc vero prepositus, in Castro Landesburg in presentia dicti prineipis Theoderici, qui prineipatum in Lusitz tunc recepit coram Gunzelino dapifero domini Ottonis imperatoris quarti18, nuntio protestatus est ius eccle- sie sue de predictis terris. Et quod abbas Sifridus de 1 mansis, quos Ludolfus archi- episcopus ecclesie Nienburgensi assignaverit in Strechow, Ottoni de Pouch in eimiterio Solnitz xxv porrexit in feodo et reliquos xxv usui suo deputavit, quos dictus Otto in procuratione recepit. Et quod secundum privilegia, que vidit et audivit in capitulo, habere ecclesiam Nienburgensem liberam electionem advocatum eligendi. Et quod fuerit pincerna abbatis. Et quod ville, mansi, homines et res alie, quibus Albertus nunc epi- scopus ecclesiam Nienburgensem spoliaverit, in Strechow sint site.

Anno de Yringestorp nobilis, lxx et plus habens annos, iuratus dixit, quod memi- nit et vidit, ecclesiam Nienburgensem in statu fuisse libertatis sub abbate Eberhardo et imperatore Friderico, et quod habuerit terras Sprewe, Nemiz et Trebus in quieta pos- sessione et ab eis annuam pensionem reeeperit, et quod vidit mel, ceram, pisces et alia inde abduci, et quod mel comederit de terris Ulis adduetum in Nienburg, et quod me- donem biberit et pisces comederit. Et quod Wigmannus episcopus illas terras alienavit et cognatis suis in feodo porrexit et promisit ccc et amplius mansos in recompensa- tionem ecclesie Nienburgensi, sed minime persolvit, sed tan tum tres villas Bobow, Bo- dendorp et Criwiz dedit.

Bertrammus miles, ministerialis ecclesie Nienburgensis, lxx habens annos, iuratus dixit, se vidisse ecclesiam Nienburgensem liberam sub imperatore Friderico et Wigmanno archiepiscopo et abbate Eberhardo. Et quod Wigmannus archiepiscopus Castrum Schonen- burg et opidum Wesele cum attinentiis dederit imperatori Friderico et ab imperatore eccle- siam Nienburgensem in concambium aeeeperit. Et quod Otto prepositus in Hagenroth ter ad sedem apostolicam accesserit ex parte capituli Nienburgensis pro recuperanda pristina libertate sub papa Alexandro. Et quod tres provincias Nemiz, Sprewe et Trebus in quieta possessione habuerit1*, et quod prepositus Otto ipso Bertrammo secum assumto proventus illarum reeeperit et promoverit in Nienburg, et quod xxiiij currus mel, ceram, pisces, cu- tes et pelles ferinas viderit vehi in Nienburg. Et quod Wigmannus episcopus Nemiz, Sprewe, Trebus abstulit et Dedoni marchioni in feodo dedit et Sifrido abbati in restauro ccc mansos apud Juterbok promisit. Et quod idem Bertrammus cum ministerialibus archi- episcopi Wernero et Gerone, qui eosdem mansos assignarent, missus sit, et cum sibi loca nemorosa et inculta assignarent, reeipere noluit, quia media pars debebat esse culta. Et sie ipse Bertrammus, nuntius abbatis, ad episcopum rediit in Juterbok. Cui episcopus dixit: Dominus tuus abbas colat hos mansos, sicut ego per colonos meos ce- teros exeolui, qui nunc solvunt. Et sie nichil acquisivit. Tandem archiepiscopus Wig- mannus dedit abbati Nienburgensi tres villas Bobowe, Bodendorp et Criwiz, decem ta- lenta annuatim solventes. Et de 1 mansis in Strechow, quos Ludolfus episcopus dedit abbati Heidenrico, dicit idem quod Hermannus miles de Waldeser.

Wigpertus miles de Zuchowe, ministerialis ecclesie Nienburgensis, lx annorum, iuratus dixit de permutatione, libertate ecclesie Nienburgensis et electione advocati quod quidam alii, et de terris, quas Wigmannus abstulit, et de ccc mansis dicit, sicut

Bertrammus, et de 1 mansis in Strekow.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 360. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_360.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)