Seite:De DZfG 1890 04 334.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
11.
Unus ex discipulis[x 1], quem mater honorat,

Matris vestem candidam valde decolorat.
Cuius acta flebilis Lombardia plorat
Turbatur Appulia, Tuscia laborat.

12.
Abscindatur penitus illud membrum vile,

Ne corpus ulterius faciat exile.
Si secus hoc fuerit, erit puerile,
Pecus enim languidum inficit ovile.

13.
De morbosa pecude non effundam[x 2] plura,

Oris sepe veritas parit nocitura.
Sed tu musa debilis vigilanti cura[x 3],
Inceptum exorditur ab arante rura.

14.
Clemens quartus fulgidum solem representat,

Sub quo mundus rutilat, se nubes absentat;
Verus pastor ovium oves sic frequentat,
Quod ullam ex ovibus lupus non cruentat.

15.
Pro cunctis fidelibus deum interpellat,

Nos ad vite pascua frequenter appellat,
Divinis invigilat carnemque flagellat[x 4],
Ut inmundi spiritus sagitam expellat.

16.
Ejus vero curia[x 5] vere procurantur

Illi, quibus merita mera subfragantur,
Obmutescunt precia, dona reprobantur
Nec virtutis inopes opes operantur.

17.
Simonia latitat, quiescunt tributa,

Sopitur exactio, lucra fiunt muta
Nec avara manus est ab ere polluta;
Ad statum sunt debitum jura devoluta.

18.
A mentis clemencia Clemens non recedit,

Reddit[x 6] unicuique suum, nullum ledit,
Adorat justiciam et justis obedit,
Reatus exterminat, honesta concedit.

19.
Egenis compatitur, tristes consolatur,

Oberrantes dirigit, lapsos exortatur,
Detractores arguit, deo famulatur,
Latriam amplectitur, prophanum[x 7] execratur.

Anmerkungen (x)

  1. Cod.: dicipulis.
  2. Cod.: effudam.
  3. Cod. p. 104.
  4. Cod.: flagelat.
  5. Codex wiederholt die beiden letzten Worte.
  6. Cod.: redit.
  7. Cod.: phanum.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Deutsche Zeitschrift für Geschichtswissenschaft. Freiburg i. Br.: Akademische Verlagsbuchhandlung von J. C. B. Mohr, 1890, Seite 334. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_DZfG_1890_04_334.jpg&oldid=- (Version vom 13.10.2022)