Seite:De Zeumer V2 016.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


4. Iniuria seu furtum legittime puniatur. Homicidium et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.

5. Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius potestate constituti seu confirmati, qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legittime supersederint, dampnum omne et iniuriam passis resarcire compellantur; et insuper, si maior iudex est, sacro erario penam X librarum auri prestet, minor autem pena trium librarum auri multetur. Qui vero ad predictam penam persolvendam inopia dinoscitur laborare, sui corporis cohercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.

6. Conventicula quoque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percellendis.

7. Episcopos quoque locorum aecclesiastica censura violatores huius sanccionis, donec ad satisfactionem veniant, cohercere volumus; receptoribus etiam malefactorum, qui predictam pacem violaverint; et predam ementibus, nostrae indignationi subiciendis, eadem pena feriendis.

8. Preterea eius bona publicentur et domus destruantur, qui pacem iurare et tenere noluerit, et lege pacis non fruatur.

9. Illicitas etiam exactiones maxime ab aecclesiis, quarum abusio iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnimodis condempnamus et prohibemus; et si facte fuerint, in duplum reddantur.

10. Item sacramenta puberum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem vel iniustum metum, etiam a maioribus, maxime ne querimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.

11. Ad haec: qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisdictionem imperatoris vendere non praesumat; et si fecerit, non valeat*).

*) In den LL. Feud. folgt noch: 12. Si vero contigerit allodium aliquod etiam infeudatum conferri ecclesiae vel oblatione fidelium vel per emtionis et venditionis alteriusve huiusmodi contractum, infeudatus, nisi per gratiam ecclesiae tanquam de novo receperit, feudum quod habebat retinere non poterit.

13. Ut autem aequitas, quae in paribus causis paria iura desiderat, per universitatem totius imperii servetur, firmiter statuimus tam in Italia quam in Alamannia, ut quicunque indicta publice expeditione ad suscipiendum imperii coronam regem aut sub rege dominum suum non adiuverit aut eundo cum ipso aut pro quantitate feudi stipendia militiae persolvendo, si de vocatione legitima a domino suo convinci per compares suos poterit, feudum perdat et dominus in suos usus illud redigendi habeat liberam facultatem.


c. Lehengesetz.
Const. I, Nr. 177, S. 247—249. (LL. Feud. 11, 55.) Die Kapitel 1—5 enthalten eine größtenteils wörtliche Erneuerung eines Gesetzes von 1154, Dez. 5, MG. Const. I, Nr. 148, S. 207 f.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis nostro subiectis imperio.

1. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta persistat et singulorum status iugiter servetur illesus. Quapropter dum ex predecessorum nostrorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant, vendiderant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia

amittebant et honor imperii et nostrae felicis expeditionis complementum minuebatur.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 16. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_016.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)