Seite:De Zeumer V2 028.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

contraire. Quod ut ratum permaneat et inconvulsum, presentem inde paginam conscribi et sigilli nostri impressione iussimus communiri.

Datum apud Ehinheim, VIII. Kal. Iulii, indictione XIIII.


Nr. 24. (22). Dekret über die Wahl König Ottos IV. - 1198, nach Juli 12.
MG. Const. II, Nr. 19, S. 24 f.

Sanctissimo patri ac domino Innocentio sacrosancte Romane sedis summo pontifici principes et barones Alamannie, clerici et laici, debitam in Christo reverentiam et sinceritatem obsequii. Cum placuisset ei, qui aufert spiritum principum et magnus et terribilis est super reges terre, dominum Henricum imperatorem de medio auferre, necessarium nobis visum fuit de substituendo rege tractatum et colloquium habere. Convenimus ergo sepius et miserias et oppressiones quas hactenus sustinueramus recensentes, per universos principes regni animos nostros ereximus, et quid honori ecclesie Dei et paci ac quieti subiectorum potissimum expediret deliberantes, nunc unum nunc alium quasi finaliter eligere putabamus. Verum quia non est prudentia, non est potentia, non est consilium, nisi per Deum, placuit ei, qui Habrahe filium immolare volenti victimam providit et David fratribus iuniorem de post fetantes accepit atque Mathiam ex discipulorum numero ad sortem apostolatus elegit, serenissimum dominum nostrum Ottonem, quondam Henrici ducis Saxonie filium, ad regimen Romani imperii de terra peregrinationis sue ex inopinato nobis offerre. Invocata itaque sancti Spiritus gratia, predictum dominum Ottonem, christiane fidei cultorem devotissimum atque sancte Romane ecclesie advocatum et defensorem fidelissimum et iudiciarie potestatis observatorem iustissimum, de longa et antiqua regum prosapia ex utraque linea spectabiliter editum, ad Romani regni fastigium iuste ac rationabiliter elegimus et sicut debuimus ipsius electioni consensimus ipsumque in augustorum sede a Karolo Magno apud Aquisgranum huic dignitati deputata locavimus et corona et regni diademate per manum domini Adolfi Coloniensis archiepiscopi ea qua decuit sollempnitate feliciter decoravimus. Nos autem principes, qui iam dictum dominum Ottonem in regem elegimus, feoda nostra que ab imperio tenemus a manu ipsius recipientes, hominium sibi fecimus et fidelitatem iuravimus. Tante igitur dignitatis munus excellentissimus princeps divine potius gratie quam suis meritis ascribens, primitias huius honoris offerens Domino, propria voluntate iuramento firmavit inprimis sacrosancte Romane ecclesie, deinde omnium ecclesiarum iura bona fide servare ac manutenere et subiectos imperii, exheredatos maxime et a suis possessionibus violenter eiectos, in sua iustitia pro posse iuvare et conservare. Pravam insuper illam consuetudinem, quam imperatores antecessores sui in occupandis rebus mobilibus vel sese moventibus decedentium episcoporum vel abbatum principum huc usque servaverant, penitus exstirpans, nos ecclesiasticos principes ab hac indebita vexatione regali benivolentia liberos dimisit et decedentium bona suis successoribus servanda liberaliter statuit. Paternitati ergo vestre dignum supplicare duximus, quatinus fidem et devotionem domini nostri regis attendentes, merita quoque illustrissimi patris sui H. ducis Saxonie, qui ab obsequio sacrosancte Romane ecclesie nunquam recessit, memoriter tenentes, paci et quieti vestre et nostre intuitu Dei ac nostri obsequii providentes, ipsius electionem et consecrationem auctoritate vestra confirmare et imperiali coronationi annuere paterna pietate dignemini. Sanctitatem insuper vestram obnixe rogamus, quatinus principes ac barones a tam rationabili electione discordantes ecclesiastica censura ad concordiam revocetis et ab illicita fidelitate partis adverse clave Petri resolutos ad prestandam domino nostro regi fidelitatem et subiectionem auctoritate vestra compellatis. Ut autem a domino rege nostro iura Romane ecclesie, ut predictum est, integra et illibata serventur, nos in bona fide spondemus et pro domino rege nostro fideiubemus.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 28. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_028.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)