Seite:De Zeumer V2 058.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


11. Reysam que heymszuche dicitur si quis commiserit, proscribatur.

12. Item precipimus, quod nullus conductum alicui prebeat, nisi forte conductum a nobis et ab imperio iure possideat feodali.

13. Item in omnibus civitatibus, oppidis, munitionibus, villis et aliis locis regni nostri, iurisdictiones archiepiscoporum, episcoporum, archidyaconorum et sententias eorum precipimus firmiter observari.

14. Item omnia privilegia a domno imperatore patre nostro et a nobis tarn principibus quam nobilibus indulta per omnia volumus esse salva.


Nr. 56. (53). Mandat an Reichsvögte zu Gunsten des Bischofs von Würzburg. – 1234, Nov. 21.
MG. Const II, Nr. 324, S. 434.

In nomine Domini amen. Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus dilectis fidelibus suis Willehelmo de Winpina, … putiglario de Nurenberg, … in Rotenburg, … in Hallis, … in Swinfurthe, … in Kungesberg et … in Lenkersheim scultetis et aliis officiatis suis gratiam suam et omne bonum. Cum dilectus venerabilis princeps noster dominus Hermannus Herbipolensis episcopus pluries sit conquestus, se et suos per vos in multis fatigari et impediri, videlicet in iurisdicione sua et in villis Damphesdorf, Gochesheim, Urheim, Bernheim, Hutenheim et in aliis pluribus villis sibi et ecclesie sue attinentibus in servicio speciali, in villa Tutensteten in qua forense signum est erectum contra nostra statuta, in moneta aput Swinfurth, in strata ibidem que declinatur contra ius[1], in centis quibuslibet ducatus ipsius que mutantur et impediuntur, in vocationibus personarum synodalium ad civitates nostras et ad centas, in censu rusticorum qui adhuc recipitur, in foro aput Windesheim quod hactenus impeditum est, in pignoracionibus que fiunt extra civitates nostras in ducatum ipsius, in iudicio de feodis et proprietatibus quod vobis assumitis, in detencionibus clericorum quos compellitis stare iudicio seculari, in exactionibus factis in cenobiis, in hominibus qui tenentur in civitatibus, in iudicio et placitis generalibus que in quibusdam locis indicitis, et in omnibus libertatibus, iurisdicionibus et iuribus suis et suorum que diminuere videmini: nos intuentes ipsius fidelia obsequia, que nobis exhibuit et exhibet incessanter, renunciamus omni exactioni et impedimento quolibet, quod per vos et nostros hucusque habuit, et recognoscimus villas notatas sue ecclesie attinere et ipsum in possessionem mittimus earumdem et renunciamus monete in Swinfurth, signa forensia in villa Tutensteten et alibi deponi remota ambiguitate qualibet statuentes, et vos universos et singulos et alios, nostros homines ab hactenus sibi illatis iniuriis et gravaminibus per optentum gratie nostre compescentes. Mandamus igitur auctoritate regia firmissime vobis precipientes quatinus dictum principem nostrum, ecclesiam suam et omnes iurisdicionis sue homines in libertatibus et omnibus eorum iuribus amplius non gravetis, sicut regiam diligitis gratiam specialem, scituri quod quicumque vestrum contra huiusmodi mandatum eum vel suos turbare presumserit, offensam lese senciet maiestatis. Et volumus, ut per sentencias coherceat omnes, universos et singulos, qui ei, ecclesie sue aut suis lesiones intulerint aut procurant. Reservamus autem nobis ius quod in villa Gochesheim ab antiquo dinoscimur habuisse. Et ut huius renunciacionis et recognicionis pagina et memoria futuris temporibus habeatur et ei et ecclesie sue que superius sunt expressa inviolabiliter observentur, presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Data Houge, anno Domini MCCXXXIIII, XI. Kalen. Decembr., indictione octava.

  1. Vgl. Nr. 53, c. 4.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 58. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_058.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)