Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit | |
|
80. Item cives de Bibera LXX mr. 81. Item cives de Schongou XXX mr. 82.
Cives de Burun LXXXX mr. 83. Cives de Memmingen LXX mr. 84. Cives de Altdorf
et de Ravinsburc L mr. 85. Item de Phullendorf pro expensis domini regis
XXX mr. 86. Item de Wangen X mr. 87. Item de Buchorn X mr. 88. Item de
Lindou C mr. 89. Item Constancia libera est ad unum annum propter incendium;
que solvere consuevit LX mr., medietatem imperatori et medietatem episcopo. 90.
Item de Uberlingen (C et X) L mr., et solvent pro expensis regis (LII) LXXXII
mr. et dim. 91. Item de advocatia in Cemton L mr., que date sunt Heinrico marscalko
de Altmanshofen pro palefrido et dextrariis emptis apud ipsum. 92. Item de
advocacia Sancti Galli C mr. 93. (Item de Rotwilre LXXXX). 94. Item de Vilingen
pro expensis regis XLII mr. 95. Item de Rotwilre (LX, XL) mr. LX et sibi in
edificio XL mr. 96. Item Scafhusen solvit pro expensis regis CCXXVII mr. 97. Item
(de Zurich assignaverunt nuper domino pincerne) Duregun modo non dat, quia nuper
dederunt CL mr., quas assignaverunt domino pincerne ex mandato regis. 98. Item
Iudei de Ezzelingen XXX mr. 99. Item Iudei de Ulma VI mr. 100. Item Iudei de
Constancia XX mr. 101. Item Iudei de Werda et de Bopphingen II mr. 102. Item
Iudei de Uberlingen II mr. 103. Item Iudei de Lindou II mr. 104. Item cives de
Bernen XL mr.
Auf der Rückseite: Sunt in denr. Colon. mr. MCCCCLXXXVIII. Pincerne adhuc dande sunt CCXXXIIII mr. et dim. et dapifero (CLXV) CL mr. et W. notar. VII mr. et dim.
Fr. Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex, universis baronibus, vassallis ceterisque hominibus per totum comitatum Hanonie ac per imperium constitutis, fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Dudum petitione Iohannis et Baldowini filiorum Borchardi de Avennis et Margarete sororis comitisse Flandrensis fidelium nostrorum proposita coram nobis, ut si quis esset in eis defectus natalium, legittimationis beneficio dignaremur prosequi et supplere, meminimus eos ex certa legittimasse scientia de nostre plenitudine potestatis, ut paternis et maternis bonis succedere valeant, tamquam legittimi et de thoro legittimo procreati, ad omnia iura, honores et actus legittimos admittendi, sicut in indulto sibi gratie nostre privilegio insignito bulla aurea, typario nostre maiestatis impressa, plenius continetur. Verum quia nuper ad audientiam nostram transmissa per ipsos conquestione pervenit, quod Gwillelmus, Gwido et Iohannes, quos predicta Margareta de Gwillelmo de Dompnipetra postmodum suscepit, ac alii quidam contra nostre legittimationis privilegium et honorem, quo predicti Iohannes et Baldowinus fideles nostri iam diutius premuniti legittimis natalibus decorantur, eos perperam moliuntur paternorum et maternorum bonorum successione privare, nos id nolentes aliquatenus tolerare, velut qui causam honoris dedimus, restitutionem natalium indulgentes, que soli principi Romano in imperio nostro debetur, ad tuitionis tenemur effectum, mandamus et precipimus firmiter vobis, quatinus sicut honorem nostrum et imperii ex debito vassallagii fovere tenemini et fideliter conservare, si quando super hoc per violentiam casus inciderit, non permittatis eisdem fidelibus nostris contra privilegii nostri tenorem dampnum vel iniuriam irrogari, iniuriatores eorum ad ea, que iure legittimationis in toto comitatu Hanonie predictis fidelibus nostris cessura credantur nullatenus admissuri: maxime cum, si quam super hoc questionem
oriri contingeret, ad examen nostrum, tamquam sibi debitum, de hiis que aguntur
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 84. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_084.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)