Seite:De Zeumer V2 151.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


1. Quod si insula[1] nata est in Reno vel alio flumine in comitatu alicuius comitis, qui in ipso flumine recipit thelonia et conductus habetque comitatum eundem, thelonia et conductum ab imperio in flumine predicto, eadem insula pocius spectat ad imperium et ad ipsum comitem quam ad alium dominum, cuius districtus protenditur ad ripam fluminis prelibati.

2. Secundo ad eiusdem comitis instanciam est obtentum: quod nulli licitum est municionem erigere de novo in comitatu alicuius comitis, nisi petita eius licencia et obtenta. Si tamen comes alicui edificanti municionem prestitit pacienciam, quousque edificaretur municio, et passus est dominum eius tam diu pacifice possidere, donec secundum terre consuetudinem prescriberet alia bona contra comitem vel alium quemcumque, quod postea non potest impeti a comite super edificio prelibato.

5. Quinto sentencialiter est obtentum: quod si aliquis obsidet castrum in terminis regni Romani, nisi prius obtinuerit in figura iudicii, quod licite facere illud posset, nos obsidenti debeamus dare auctoritate regia in mandatis, ut obsidionem suam dissolvat et prosequatur suam iusticiam coram nobis. —

Datum anno Domini, die et loco predictis, regni vero nostri anno II.


Nr. 118. (109). Reichsspruch über das Befestigungsrecht. - 1295, Okt. 10.
MG. Const. III, N. 549, S. 518 f.

Nos Adolfus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, ad universorum noticiam volumus pervenire, quod anno Domini MCCXCV, secunda feria post Dyonisii, nobis in castro ante Cruceberg pro tribunali sedentibus obtentum fuit ad requisitionem venerabilis Ludolpbi electi et confirmati Mindensis ecclesie principis nostri dilecti, per principum, nobilium ac aliorum consistorio nostro assistentium concordem sententiam coram nobis: quod nullus comes in terminis comitatus sui in fundo, proprietatis titulo ad aliquem incolam ipsius comitatus spectante, possit de iure absque consensu ipsius, ad quem spectat ipsa proprietas, alicuius castri vel alterius munitionis edificia instaurare de novo. Item fuit obtentum in sententia coram nobis, ut si inter comitem, cuius est comitatus, et dominum fundi predicti super edificiis prelibatis questio oriatur, huiusmodi contentio coram nostra maiestate tamquam superiori iudice tractari debeat et finiri.

Datum in castro ante Cruceberg, anno et die predictis, regni vero nostri anno IV.


Nr. 119. (110) Urkunden zur Landfriedensgerichtsbarkeit in Sachsen und Thüringen. — 1296, Juni 14 - Juli 2.
MG. Const. III, Nr. 561—564, S. 528 f.


A. 1296, Juni 14.

Nos Gherlacus dominus de Bruberch capitaneus et duodecim pacis conservatores per terram Thuringie generalis recognoscimus et ad universorum notitiam cupimus pervenire, quod in iudicio coram nobis proxima quarta feria ante festum beatorum Viti et Modesti ad instantiam venerabilis viri domini Hermanni abbatis cenobii Walkenredensis requisitum fuit: utrum pro delicto persone debeat ecclesia vel cenobium, cuius filius esse dinoscitur, de iure incusari aut dampnum exinde sive gravamen aliquod reportare. Ad quod debita deliberatione prehabita responsum fuit necnon ab omnibus astantibus approbatum: quod delictum persone non debeat ecclesia luere nec alicuius

satisfactionis gravamini subiacere. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillorum

  1. l. 7, § 3 u. l. 29 Dig. XLI, 1; l. 1 § 6 Dig. XLIII, 12.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 151. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_151.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)