Seite:De Zeumer V2 153.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


D. 1296. Juli 2.

Adolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Litteras infrascriptas vidimus et prospeximus tenorem huiusmodi continentes: (Hier folgen die beiden Urkunden Gerlachs von Breuberg A und B). Nos itaque devotis supplicacionibus honorabilis viri Hermanni abbatis monasterii Walkenredensis favorabiliter inclinati, universa superius contenta, sicut rite et provide facta sunt, ratificamus et presentibus confirmamus, mandantes illustri Ottoni marchioni Brandemburgensi principi nostro per Saxoniam et nobili viro Gerlaco de Bruberg per Thuringiam capitaneis ac aliis pacis conservatoribus, qui pro tempore fuerint, ut confirmacionem nostram huiusmodi faciant et procurent inviolabiliter observari.

Datum in Frankenfort, VI. Non. Iulii, indictione nona, anno Domini MCCLXXXXVI, regni vero nostri anno quinto.


Nr. 120. (111). Absetzung König Adolfs. - 1298, Juni 23.
MG. Const. III, Nr. 589, S. 549 ff.

In nomine Domini amen. Gerhardus Dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, ad rei memoriam sempiternam. 1. Ut prodeat de vultu Dei iudicium et oculi nostri videant equitatem, via regia debemus incedere nec ad sinistram nec ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non est personarum accepcio apud Deum. Presidente namque rationis imperio sedet in examine veritatis pro tribunali iusticia et quasi rex in solio iudicii rectitudo, de cuius ore procedit gladius bis acutus; cuius eciam aspectu terribili proprie voluntatis dissipatur arbitrium reproborum, quia noxius appetitus sine personarum delectu sub iuris regula limitatur. Hec enim eterni fuit providencia iudicis, de cuius vultu recta iudicia prodeunt, ut recti iudices eligerentur in orbe, qui terram iudicent, iusticiam diligant, orphanos, pupillas et viduas defendant, et quorum oculi respiciant equitatem; hec profecto velud Dei testamento, quo filios hominum recte iudicare iussit, per quod fedus humani generis in tranquillitate consistit, sollicitudine vigili ac diligenti studio sunt a cunctis firma stabilitate servanda; nam pacem pariunt, modestiam nutriunt, sua unicuique equo libramine tribuunt, iniuriarum materiam reprimunt, delinquentes puniunt, alterum ledi ab altero non permittunt.

2. Sane cum nos apud serenissimum dominum Adolfum precipuum principem secularem pro communis pacis observatione, pro suorum defectuum emendacione, delictorum correccione necnon suorum excessuum condigna satisfaccione, monitis salutaribus et precum curaremus cum devocione debita insistere lenitate, idem princeps, a nobis non semel tantum, sed sepius humiliter conmonitus et devote, Pharaonis duriciam imitans et obturans more aspidis aures suas, preces huiusmodi et salubria monita elata obstinacione ac obstinata elacione despexit; propter quod, non valentes absque gravi Christi offensa eius iniquitates amplius tollerare, cogimur stimulo proprie consciencie nos urgente iuste quantum licet animadvertere in eundem. (I) Ipso namque regnante, ut de ceteris eius criminibus taceamus, sicut heu rei evidencia et communis clamor populi ascendens in celum cum gemitibus et lacrimis de die in diem continue manifestant, ius publicum sibi gubernandum gladio temporali commissum in sacris sacerdotibus et magistratibus per ipsum et suos laxatis frenis ad illicita miserabiliter, quod dolentes proferimus, nostris temporibus Dei timore postposito vulneratur adeo, quod facti qualitas et gentilitatis pretendit rabiem et fidem videtur offendere christianam, quoniam per ipsum et suos maximum in Dei ecclesia sacramentum, videlicet corpus domini nostri Ihesu Christi, in pluribus ecclesiis irreverenter et violenter effractis, quod

horrendum est cogitare et tremendum videre fieri tacito, de actu nephandissimo acceptis

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 153. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_153.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)