Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit | |
|
§ 25. Principes quoque Würtembergici Lineae Mompelgardensis restituantur in omnes suas ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas et nominatim in duo feuda Burgundica, Clerval et Passavant, et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, iura, praerogativas ac in specie ad eam immedietatem erga Romanum Imperium, qua ante initium horum bellorum gavisi sunt, et qua caeteri Imperii Principes ac Status gaudent vel gaudere debent.
§ 26. De causa Badensi hoc modo conventum est: Fridericus Marchio Badensis et Hachbergensis eiusque filii et haeredes cum omnibus, qui iisdem quocunque modo inservierunt aut adhuc dum inserviunt, cuiuscunque nominis aut conditionis sint, gaudeant et fruantur supra articulo secundo et tertio descripta Amnestia cum omnibus suis clausulis et beneficiis, eiusque vigore restituantur plenissime in eum statum in sacris et profanis, in quo ante exortos Bohemiae motus fuit Dominus Georgius Fridericus, Marchio Badensis et Hachbergensis, quoad Marchionatum Inferiorem Badensem, qui vulgo sub appellatione Baden-Durlach venit, item quoad Marchionatum Hachbergensem, tum etiam quoad ditiones Röttelen, Badenweiler et Sausenberg; non obstantibus, sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus. Deinde restituantur Marchioni Friderico Praefecturae Stain et Renchingen absque onere aeris alieni, interea temporis a Marchione Guilhelmo contracti, ratione fructuum, interesse aut sumptuum, per transactionem Ettlingae anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono initam, dicto Guilhelmo Marchioni Badensi cessae, cum omnibus iuribus, documentis literariis aliisque pertinentiis, ita ut tota illa actio sumptuum ac fructuum perceptorum et percipiendorum cum omni damno et interesse, a tempore primae occupationis numerando, sublata et penitus extincta sit. Annua quoque pensitatio, ex Marchionatu Inferiori Marchionatui Superiori pendi solita, virtute praesentium penitus sublata, annullata et annihilata sit, nec eo nomine quicquam vel de praeterito vel de futuro imposterum unquam praetendatur vel exigatur. Alternetur etiam imposterum inter utramque Lineam Badensem, Inferioris scilicet et Superioris Marchionatus Badensis, praecedentia et sessio in Comitiis et Circuli Suevici aliisque universalibus vel particularibus Imperii aut quibuscunque conventibus; pro nunc tamen eadem praecedentia penes Marchionem Fridericum, dum superstes erit, permanente.
§ 27. De Baronatu Hohengeroltzek conventum est, ut si Domina Principissa Badensis praetensa sua iura in dicto Baronatu documentis authenticis sufficienter probaverit, restitutio statim post latam desuper sententiam fiat cum omni causa omnique iure vigore documentorum competenti. Cognitio autem haec finiatur a die publicatae Pacis infra biennium. Nullae denique actiones, transactiones vel exceptiones generales vel speciales clausulae in hoc Instrumento Pacis comprehensae (quibus omnibus per expressum et in perpetuum vigore huius derogatum sit) ab una vel altera parte ullo unquam tempore contra hanc specialem conventionem allegentur vel admittantur.
§ 28. Dux de Croy gaudeat effectu generalis Amnestiae neque protectio Regis Christianissimi sit ei fraudi dignitatis, privilegiorum, honorum, bonorum aut ullo alio respectu; quiete quoque possideat eam Dominii Vinstingen partem, quam maiores sui possederunt, prout nunc a Domina matre sua dotalitii nomine possidetur, iuribus Imperii quoad dictum Dominium Vinstingen in eo statu, quo fuerunt ante hos motus, salvis permanentibus.
§ 29. Quod controversiam Nassau-Siegen contra Nassau-Siegen attinet, cum res haec per commissionem Caesaream anno millesimo sexcentesimo quadragesimo tertio ad amicabilem compositionem sit remissa, reassumatur eiusmodi commissio, et tota lis vel amicabili compositione vel iuridica sententia coram competenti iudice decidatur, Comite Ioanne Mauritio de Nassau eiusque fratribus absque ulla turbatione, pro suis quotis duntaxat, in apprehensa possessione manentibus.
§ 30. Comitibus Nassau-Saraepontanis restituantur omnes eorum Comitatus,
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 400. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_400.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)