Seite:De Zeumer V2 402.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

 § 44. Vidua et haeredes Comitis a Brandenstein restituantur in omnia ex causa belli adempta bona et iura.

§ 45. Baro Paulus Kevenhüller cum nepotibus ex fratre, haeredes Cancellarii Loefflerii, Marci Conradi a Rhelingen liberi et haeredes, item Hieronymus a Rhelingen una cum uxore nec non Marcus Antonius a Rhelingen etc., quisque in omnia sibi per confiscationem adempta plenarie restituti sunto.

§ 46. Contractus, permutationes, transactiones, obligationes et instrumenta debiti, vi metuve seu Statibus, seu subditis illicite extorta, prout in specie queruntur Spira, Weissenburgum ad Rhenum, Landavia, Reutlinga, Heilbrunna aliique, ut et redemptae cessaeque actiones, abolitae atque ita annullatae sunto, ut ullum iudicium actionemque eo nomine intentare minime liceat. Quod si vero debitores instrumenta crediti vi metuve creditoribus extorserint, ea omnia restituantur, actionibus desuper salvis.

§ 47. Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum, sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes et se ad probandum offerentes, nulli processus executivi decernantur, nisi his exceptionbus praevia plenaria causae cognitione decisis.

§ 48. Processu desuper instituto a Pacis publicatione infra biennium finiendo sub poena perpetui silentii contumaeibus debitoribus imponenda. Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti una cum transactionibus et promissionibus pro futura creditorum restitutione factis, tollantur et enerventur; salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis ad avertenda maiora eorum pericula et damna, bono animo et intentione erogatae sunt.

§ 49. Sententiae tempore belli de rebus mere secularibus pronunciatae, nisi processus vitium et defectus manifeste pateat vel in continenti demonstrari possit, non quidem omnino sint nullae, ab effectu tamen rei iudicatae suspendantur, donec acta iudicialia (si alterutra pars intra semestre ab inita pace spatium petiverit revisionem) in iudicio competenti modo ordinario vel extraordinario in Imperio usitato revideantur et aequabili iure ponderentur; atque ita dictae sententiae vel confirmentur vel emendentur, vel si nulliter latae sint, plane rescindantur.

§ 50. Si quae etiam feuda regalia vel privata ab anno millesimo sexcentesimo decimo octavo non fuerunt renovata, nec interim eorum nomine praestita servitia, nemini id fraudi esto; sed tempus repetendae investiturae a die factae Pacis cedere incipiat.

§ 51. Tandem omnes et singuli tam belli Officiales militesque quam Consiliarii et ministri togati, civiles et ecclesiastici, quocunque nomine aut conditione censentur, qui uni alterive parti earundemve foederatis aut adhaerentibus toga vel sago militarunt, a summo ad infimum, ab infimo ad summum, absque ullo discrimine vel exceptione, cum uxoribus, liberis, haeredibus, successoribus, servitoribus, quoad personas et bona, in eum vitae, famae, honoris, conscientiae, libertatis, iurium ac privilegiorum statum, quo ante dictos motus gavisi sunt aut iure gauderc potuerunt, utrimque restituti sunto, nec eorum personis aut bonis ullum creator praeiudicium, ullave actio vel accusatio intentator, multo minus ulla poena, damnumve quocunque praetextu irrogator. Et haec quidem omnia quoad illos, qui Caesareae Maiestatis et Domus Austriacae subditi et vasalli non sunt, plenissimum effectum habeant.

§ 52. Qui vero subditi et vasalli haereditarii Imperatoris et Domus Austriacae sunt, eadem gaudeant Amnestia, quoad personas, vitam, famam et honores, habeantque securum reditum in pristinam patriam; ita tamen, ut se teneantur accommodare legibus patriis regnorum et provinciarum.

§ 53. Quantum autem eorundem bona concernit, si ea, antequam in Coronae Sueciae Galliaeve partes transierunt, confiscatione aut alio modo amissa fuere, etsi

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 402. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_402.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)