Seite:De Zeumer V2 408.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

dissidia Religionis exorta usitato ordine novos Religiosos substituere. In quibuscunque vero fundationibus, Ecclesiis Collegiatis, Monasteriis, bospitalibus eiusmodi mediatis Catholici et Augustanae Confessioni addicti promiscue vixerunt, vivant etiam posthac promiscue, numero prorsus eodem, qui die prima Ianuarii, anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto ibidem repertus fuit. Publicum etiam Religionis exercitium idem maneat, quod quovis in loco dicto anno dieque usitatum fuit, absque unius vel alterius partis impedimento. In quibuscunque etiam fundationibus mediatis anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, die prima Ianuarii Sacra Caesarea Maiestas primarias preces exercuit, exerceat eas et imposterum ad modum circa bona immediata superius explicatum. Idem plane hic observetur de Mensibus Papalibus, quod supra de iis § quinto dispositum est. Conferant etiam Archiepiscopi, et quibus aliis id iuris competit, beneficia mensium extraordinariorum. Quod si quoque Augustanae Confessioni addicti in eiusmodi bonis ecclesiasticis mediatis dicto anno dieque a Catholicis realiter, plene vel ex parte possessis iura praesentandi, visitandi, inspectionis, confirmandi, corrigendi, protectionis, aperturae, hospitationis, servitiorum, operarum habuerunt, item parochos, praepositos ibi aluerunt, iura ista illis sarta tectaque maneant. Et si electiones debito tempore modove non fiant, praebendarum vacantium distributio et collatio in eiusdem Religionis personas, cuius decedens fuit, ex iure devoluto ad eosdem pertineat, modo per hoc in istiusmodi bonis ecclesiasticis mediatis instituto Catholicae Religionis nihil praeiudicetur, et magistratui Catholicorum ecclesiastico sua iura ex instituto ordinis in ipsos Religiosos competentia, salva et illibata sint. Quibus etiam si electiones aut collationes praebendarum vacantium debito tempore factae non fuerint, ius devolutum salvum esto.

(b) Quod ad Oppignerationes Imperiales attinet, cum in Capitulatione Caesarea dispositum reperiatur [1], quod electus Romanorum Imperator Electoribus, Principibus caeterisque Statibus immediatis Imperii eiusmodi oppignerationes confirmare atque illos in earundem tranquilla et quieta possessione defendere ac manutenere debeat: conventum est, hanc dispositionem, donec consensu Electorum, Principum et Statuum aliter statutum fuerit, observandam esse, atque propterea civitati Lindau, nec non Weissenburgo in Noricis reddita sorte oppignerationes Imperiales ipsis ademtas, illico et plenarie restituendas.

§ 27. Quae vero bona Status Imperii sibi invicem pignoris iure ante hominis memoriam obligaverunt, in iis reluitioni aliter locus non detur, nisi possessorum exceptiones et merita causarum sufficienter examinentur. Quod si bona eiusmodi durante hoc bello vel absque praevia causae cognitione vel non soluta sorte ab aliquo occupata fuerint, una cum documentis statim plenarie prioribus possessoribus reddantur, et si sententia reluitioni locum concedat, inque rem iudicatam transierit, atque sorte numerata restitutio subsecuta fuerit, domino quidem directo liberum esse debet, in huiusmodi terras oppigneratas, ad se reversas, suae Religionis exercitium publice introducere; incolae tamen et subditi migrare aut suam, quam sub priori possessore huiusmodi terrarum oppigneratarum amplexi fuerant, Religionem deserere non cogantur, de publico vero suae Religionis exercitio inter ipsos et reluentem dominum directum transigatur.

§ 28. X. Libera et immediata Imperii Nobilitas omniaque et singula eius membra una cum subditis et bonis suis feudalibus et allodialibus, nisi forte in quibusdam locis ratione bonorum et respectu territorii vel domicilii aliis Statibus reperiantur subiecti, vigore Pacis Religiosae [2] et praesentis Conventionis in iuribus Religionem concernentibus et beneficiis inde promanantibus idem ius habeant, quod supradictis Electoribus, Principibus et Statibus competit, nec in iis sub quocunque praetextu impediantur aut turbentur, turbati vero omnes omnino in integrum restituantur.


  1. Capitulatio Ferdinands III. c. 3. Vgl. Wahlkap. Karls V. § 4, oben S. 309.
  2. Oben Nr. 189, § 26.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 408. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_408.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)