Seite:De Zeumer V2 419.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

 ita tamen, ut civitati Wismariensi privilegia sua sint salva, eiusque commercia protectione favoreque Regio omni meliori modo promoveantur.

§ 7. Tertio Imperator de consensu totius Imperii concedit etiam vigore praesentis Transactionis Serenissimae Reginae eiusque haeredibus ac successoribus Regibus Regnoque Sueciae Archiepiscopatum Bremensem et Episcopatum Verdensem, cum oppido et praefectura Wiltzhausen omnique iure, quod ultimis Archiepiscopis Bremensibus competierat in Capitulum et Dioecesin Hamburgensem, (salvis tamen Domui Holsaticae, ut et Civitati Capituloque Hamburgensi, suis respective iuribus, privilegiis, libertate, pactis et possessione statuque praesenti per omnia, ita ut quatuordecim illi Pagi in Praefecturis Holsaticis Trittoviensi et Reinbeccensi pro moderno annuo canone Domino Friderico Duci Holsatiae Gottorpiensi et illius posteris in perpetuum maneant) cum omnibus et singulis ad eos pertinentibus, ubicunque sita sunt, ecclesiasticis et secularibus bonis et iuribus, quocunque nomine vocatis, terra marique in perpetuum et immediatum Imperii feudum sub solitis quidem insigniis, sed titulo Ducatus; cessante capitulorum caeterorumque collegiorum ecclesiasticorum eligendi et postulandi omnique alio iure, administratione et gubernatione terrarum ad hos Ducatus pertinentium.

§ 8. Civitati vero Bremensi eiusque territorio et subditis praesens suus status, libertas, iura et privilegia in ecclesiasticis et politicis sine impeditione reliquantur. Si quae autem ipsi cum Episcopatu seu Ducatu aut Capitulis sint aut imposterum enascantur controversiae, eae vel componantur amicabiliter, vel iure terminentur, salva interim cuique parti sua, quam obtinet, possessione.

§ 9. Quarto, ratione supradictarum omnium ditionum feudorumque Imperator cum Imperio cooptat Serenissimam Reginam Regnique Sueciae successores in immediatum Imperii Statum, ita ut ad Imperii Comitia inter alios Imperii Status Regina quoque Regesque Sueciae sub titulo Ducis Bremensis, Verdensis et Pomeraniae, ut et Rugiae Principis Dominique Wismariae, citari debeant, assignata eis sessione in Conventibus Imperialibus in Collegio Principum scamno seculari, loco quinto, voto quidem Bremensi hoc ipso loco et ordine, Verdensi vero et Pomerano, ordine antiquitus prioribus possessoribus competenti explicando.

§ 10. In Circulo autem Superioris Saxoniae, proxime ante Duces Pomeraniae Ulterioris, in Circulis Westphaliae et Inferioris Saxoniae, loco moreque receptis, ita ut inter Magdeburgensem et Bremensem Circuli Inferioris Saxoniae directorium alternetur, salvo tamen Ducum Brunsvicensium et Lüneburgensium condirectorii iure.

§ 11. Ad Conventus autem Deputatorum Imperii tam Regia Maiestas, quam Dominus Elector suos pro more solito mittant; cum autem utrique Pomeraniae unum tantum votum in iis competat, a Regia Maiestate, communicato prius consilio cum dicto Electore, id semper feratur.

§ 12. Deinde concedit eis in omnibus et singulis dictis feudis privilegium de non appellando; sed hoc ita, ut summum aliquod tribunal seu appellationis instantiam commodo in Germania loco constituant eique idoneas praeficiant personas, quae unicuique ius et iustitiam secundum Imperii constitutiones et cuiusque loci statuta, absque ulteriori provocatione causarumve avocatione, administrent. E contra vero, si contigerit, ipsos tanquam Duces Bremenses, Verdenses aut Pomeraniae, vel etiam ut Principes Rugiae aut Dominos Wismariae ex causa dictas ditiones concernente ab aliquo legitime conveniri, Caesarea Maiestas liberum eis relinquit, ut pro sua commoditate forum eligant, vel in Aula Caesarea vel Camera Imperiali, ubi actionem intentatam exciperc velint. Teneantur tamen intra tres menses a die denunciatae litis sese declarare, coram quo iudicio se sistere velint.

§ 13. Praeterea concedit eidem Regiae Maiestati Sueciae ius erigendi Academiam vel Universitatem, ubi quandoque ei commodum visum fuerit. Ad haec concedit eidem moderna vectigalia (vulgo Licenten vocata) ad littora portusque Pomeraniae

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 419. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_419.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)