Seite:De Zeumer V2 422.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

humiliter porrigendas a. S. Caesarea Maiestate renovabitur; tum etiam privilegium muniendi et fortificandi ab Imperatore Ferdinando II. concessum, quod cum omnimoda iurisdictione et proprietate ad quadrantem milliaris Germanici extendatur, sicut et reliqua illius privilegia et iura in ecclesiasticis et politicis salva et inviolata maneant, cum inserta clausula, quod in praeiudicium Civitatis reaedificari non debeant suburbia.

§ 9. Caeterum quod ad quatuor Dynastias seu Praefecturas Querfurth, Gütterbock, Dam et Burgk attinet, cum illae iam olim Domino Electori Saxoniae traditae sint, in eiusdem quoque ditione permaneant in perpetuum, cum hac tamen reservatione, ut, quae hactenus ratione earundem ad collectas Imperii et Circuli contributa fuit quota, a dicto Domino Electore Saxoniae imposterum exsolvatur eaque Archiepiscopatui dematur, et huius rei ratione expressa fiat provisio in matricula Imperii et Circuli. Ut autem inde causata imminutio redituum caineralium et ad mensam Archiepiscopalem pertinentium aliquatenus resarciatur, iam dicto Electori Brandenburgico et successoribus suis non solum statim post conclusam Pacem Praefectura Egeln, quae alias ad Capitulum spectabat, pleno iure possidenda et fruenda tradatur, cassato processu a Comitibus de Barby aliquot abhinc annis desuper moto, sed etiam facultas sit, obtenta Archiepiscopatus possessione, quartam partem canonicatuum cathedralium, ilüs decedentibus, extinguendi eorumque reditus Camerae archiepiscopali applicandi.

§ 10. Quae vero debita a praesente Domino Administratore Augusto Duce Saxoniae hactenus contracta sunt, ex reditibus Archiepiscopalibus, existente modis supradictis casu vacantiae et devolutionis dicti Archiepiscopatus ad Dominum Electorem Brandenburgicum et successores suos, neutiquam dissolvantur, neque integrum sit dicto Domino Administratori posthac novis debitis, oppignerationibus et alienationibus saepedictum Archiepiscopatum in praeiudicium Domini Electoris eiusque successorum, haeredum et agnatorum masculorum quoquo modo onerare.

§ 11. In his vero Domini Electoris Archi- et Episcopatibus de caetero salva maneant Ordinibus et subditis competentia eorum iura et privilegia, cumprimis invariatae Augustanae Confessionis exercitium, quale nunc ibi viget; nec minus locum habeant ea, quae in puncto gravaminum inter utriusque Religionis Status et Ordines Imperii transacta et conventa sunt, quatenus scilicet non adversantur illi dispositioni, quae supra in Art. V. de gravaminibus § VIII. (§ 24) continetur, incipiente: Qui Archiepiscopatus, Episcopatus et aliae fundationes atque bona ecclesiastica etc. et finiente: subiecta manento, utpote quem aeque hic valere debere, ac si verbotenus insertus esset, et supradictos Archiepiscopatum et Episcopatus haereditario et immutabili iure apud Dominum Electorem atque Domum Brandenburgicam omnesque in ea successores, haeredes et agnatos in perpetuum plane, ut de reliquis terris ipsorum haereditariis iuris est, permanere oportet. Ratione tituli autem conventum est, ut iam dictus Dominus Elector cum tota Domo Brandenburgica et in ea omnes et singuli Marchiones Brandenburgici: Duces Magdeburgenses et Principes Halberstadienses et Mindenses appellentur et scribantur.

§ 12. Regia quoque Maiestas Sueciae restituat Domino Electori pro se et successoribus suis, haeredibus atque agnatis masculis: primo reliquam Pomeraniam Ulteriorem cum omnibus appertinentiis, bonis et iuribus secularibus et ecclesiasticis pleno iure, tam quoad dominium utile quam directum; deinde Colbergam cum toto Episcopatu Camminensi omnique iure, quod Ulterioris Pomeraniae Duces hucusque habuerunt in collatione praelaturarum et praebendarum Capituli Camminensis; ita tamen, ut salva maneant iura Regiae Maiestati Sueciae supra concessa atque Ordinibus et subditis in restitutis partibus Ulterioris Pomeraniae Episcopatuque Camminensi competentem eorum libertatem, bona, iura et privilegia secundum tenorem literarum reversalium (quibus etiam Ordines et subditi dicti Episcopatus gaudere debent, ac si iis directe datae essent) cum libero Augustanae Confessionis exercitio, iuxta invariatam Augustanam Confessionem absque ulla perturbatione perpetim fruendo, circa homagii renovationem et praestationem omni meliori modo confirmet et conservet.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 422. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_422.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)