Seite:De Zeumer V2 438.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Galliae pertineant, et dictae Coronae incorporata intelligantur, absque Caesaris, Imperii Domusque Austriacae vel cuiuscunque alterius contradictione; adeo ut nullus omnino Imperator aut familiae Austriacae Princeps quicquam iuris aut potestatis in eis praememoratis partibus cis et ultra Rhenum sitis, ullo unquam tempore praetendere vel usurpare possit aut debeat. 75. Sit tamen Rex obligatus in eis omnibus et singulis locis Catholicam conservare religionem, quemadmodum sub Austriacis Principibus conservata fuit, omnesque, quae durante hoc bello novitates irrepserunt, removere.

76. Quarto, Christianissimae Maiestati eiusque in Regno successoribus, de consensu Imperatoris totiusque Imperii, perpetuum ius sit tenendi praesidium in Castro Philipsburg protectionis ergo, ad convenientem tamen numerum restrictum, qui vicinis iustam suspicionis causam praebere non possit; sumptibus duntaxat Coronae Galliae sustentandum. Patere etiam debebit Regi liber transitus per Terras et Aquas Imperii ad inducendos Milites, commeatum et caetera omnia, quibus et quoties opus fuerit.

77. Rex tamen praeter protectionem, praesidium et transitum in dictum Castrum Philipsburg nihil ulterius praetendet, sed ipsa proprietas, omnimoda iurisdictio, possessio omniaque emolumenta, fructus, accessiones, iura, regalia, servitutes, homines, subditi, vasalli, et quidquid omnino antiquitus ibidem et in totius Episcopatus Spirensis Ecclesiarumque illi incorporatarum districtu Episcopo et Capitulo Spirensi competebat et competere poterat, eisdem inposterum quoque salva, integra et illaesa, excepto tamen iure protectionis, permaneant.

78. Imperator, Imperium, et Dominus Archidux Oenipontanus Ferdinandus Carolus respective exsolvunt ordines, Magistratus, Officiales et subditos singularum supradictarum ditionum ac locorum, vinculis et sacramentis, quibus hucusque sibi Domuique Austriacae obstricti fuerant, eosque ad subiectionem, obedientiam et fidelitatem Regi Regnoque Galliae praestandam remittunt obligantque. Atque ita Coronam Galliae in plena iustaque eorum superioritate, proprietate et possessione constituunt, renunciantes omnibus in ea iuribus ac praetensionibus ex nunc in perpetuum, idque pro se suisque posteris Imperator, dictus Dominus Archidux eiusque frater (quatenus praedicta cessio ad ipsos pertinet) peculiari diplomate tum ipsi confirmabunt, tum efficient, ut a Rege Hispaniarum Catholico eadem quoque renuntiatio in authentica forma extradatur. Quod et Imperii totius nomine fiet, quo die subsignabitur praesens Tractatus.

79. Ad maiorem supra dictarum cessionum et alienationum validitatem, Imperator et Imperium, vigore praesentis Transactionis, expresse derogant omnibus et singulis Praedecessorum Imperatorum sacrique Romani Imperii decretis, constitutionibus, statutis et consuetudinibus, etiam iuramento firmatis aut imposterum firmandis, nominatimque Capitulationi Caesareae, quatenus alienatio omnimoda bonorum et iurium Imperii prohibetur, simulque in perpetuum excludunt omnes exceptiones et restitutionis vias quocunque tandem iure titulove fundari possent.

80. Conventum est insuper, ut, praeter promissam hic inferius a Caesare et Imperii Statibus ratihabitionem, in proximis quoque Comitiis ex abundanti ratae sint supradictarum ditionum iuriumque abalienationes, ac proinde, si in Caesarea Capitulatione pactio vel in Comitiis propositio deinceps fiat de occupatis distractisve Imperii bonis ac iuribus recuperandis, ea non complectatur aut complecti intelligatur res supra expressas, utpote ex communi ordinum sententia pro publica tranquillitate in alterius dominium legitime translatas, atque easdem in hunc finem ab Imperii matricula expungi placet.

81. Statim a restitutione Benfeldae aequabuntur solo eiusdem Oppidi munitiones nec non adiacentis fortalitii Rhinau, sicuti quoque Tabernarum Alsatiae, Castri Hohenbar et Neoburgi ad Rhenum, neque in praedictis locis ullus Miles praesidiarius haberi poterit.

82. Magistratus et incolae dictae Civitatis Tabernarum neutralitatem accurate

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 438. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_438.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)