Seite:De Zeumer V2 442.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

[442] [162]

integrum Feudum Rochae, Arazii cum appertinentiis et dependentibus, quibuscunque non obstantibus. Similiter declarabit Imperator, in Investitura Ducatus Mantuae comprehendi Castra Reggioli et Luzzarae cum suis territoriis et dependentiis, quorum possessionem Dux Guastallae Duci Mantuae restituere teneatur, reservatis tamen eidem iuribus pro sex millibus Scutorum annuorum, quae praetendit, de quibus agere, et iudicio experiri coram Sua Caesarea Maiestate valeat adversus Ducem Mantuae.

98. Simulatque vero Instrumentum Pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas, et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur, utque id melius et citius adimpleatur, sequenti post subscriptionem die Publicatio Pacis fiat more solemni et solito per compita Civitatum Monasteriensis et Osnabrugensis, post acceptum tamen nuncium, quod subscriptio Tractatus facta fuerit in utroque loco, statimque post publicationem factam diversi mittantur Cursores ad Duces Exercituum, qui citatis equis simul iter conficiant, dictis Ducibus significent, conclusam esse Pacem, curentque, ut, conventa inter ipsos Duces die, Pax et cessatio hostilitatum in singulis Exercitibus denuo publicetur, omnibusque et singulis belli Ministris et Civitatum aut fortalitiorum Gubernatoribus imperetur, ut ab omni hostilitatum genere inposterum abstineant, ita ut, si quid post dictam publicationem attentatum aut via facti mutatum fuerit, id quamprimum reparari et in pristinum statum restitui debeat.

99. Conveniant inter se utriusque partis Plenipotentiarii intra tempus conclusae et ratificandae Pacis de modo, tempore et securitate restitutionis locorum et exauctorationis militiae, ita ut utraque Pars secura esse possit, omnia, quae conventa fuerint, sincere adimpletum iri.

100. = IPO XVI, 2; 101. = IPO XVI, 3—4.; 102—104. = IPO XVI, 5—7; 105. = IPO XVI, 13.

106. Loca ipsa u.s.w. = IPO XVI, 14 bis haberi debent. Salvis tamen iis, quae et quatenus in praecedentibus Articulis circa satisfactionem Sacrae Maiestatis Christianissimae, ut et quibusdam Imperii Electoribus et Principibus factis Concessionibus et aequivalentibus Compensationibus aliter excepta et disposita sunt, nec mentio Regis Catholici, et nominatio Ducis Lotharingiae in Instrumento Caesareo-Suedico facta, minus praedicatum Landgravii Alsatiae Imperatori attributum Christianissimo Regi ullum praeiudicium afferant, nec ea, quae circa satisfactionem militiae Suedicae conventa sunt, ullum respectu Suae Maiestatis sortiantur effectum.

107. Atque haec restitutio locorum occupatorum tam a Caesarea Maiestate, quam a Rege Christianissimo et utriusque sociis, foederatis et adhaerentibus fiat reciproce et bona fide.

108—110. = IPO XVI, 15—19; 111. = IPO XVII, 1 (doch Christianissimo Rege statt Regina Sueciae und Monasterii statt hic Osnabrugis); 112—115. = IPO XVII, 2—5; 116. = IPO XVII, 6.-7. 117.—118. = IPO XVII, 8—9.

119. Sub hoc praesenti Pacis Tractatu comprehendentur illi, qui ante permutationem ratificationis vel inter sex menses postea ab una alteraque parte ex communi consensu nominabuntur; interim tamen utriusque placito comprehenditur Respublica Veneta, uti Mediatrix huius Tractatus. Ducibus quoque Sabaudiae et Mutinae, quod pro Rege Christianissimo in Italia bellum gesserint, et etiam nunc gerant, nullum unquam adferat praeiudicium.

120. In quorum omnium et singulorum fidem maiusque robur, tam Caesarei, quam Regii Legati, nomine vero omnium Electorum, Principum ac Statuum Imperii ad hunc actum specialiter ab ipso (vigore Conclusi die decima tertia Octobris Anni infra mentionati facti, et ipsa die subscriptionis sub sigillo Cancellariae Moguntinae Legato Gallico extraditi) Deputati, nimirum Electoralis Moguntinus, Dominus Nicolaus Georgius de Reigersperg, Eques, Cancellarius; Electoralis Bavaricus, Dominus

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 442. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_442.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)