Seite:Heyd RV 74.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

rebus et mercanciis onusta ante portum Niciensem preterveheretur ad civitatem forte Januensem dirigens, quam ex portu quidam Galienus Nitrense, excellentie vestre subditus, conspicatus, illam insequutus est, eandemque corripiens, in prefatum portum Nitiensem reduxit resque et merces in ea compertas prehendit retinuitque, ut accepimus, in hunc usque diem, fortasse ob quasdam, sicut audivimus, simultates et dissensiones, quas idem Galienus adversus Januenses movet. Cum vero certissimum sit, in eadem navi plurimas res et mercancias honestissimorum civium Ravenspurgi, videlicet Onoferij Huntpis et Conradi Ankenruttij societatisque ipsorum vectas, et a dicto Galieno occupatas et detentas fore, nosque certo sciamus, Illustrissimam dominationem vestram nequaque animatam esse, ut bona optimarum societatum mercatorumque, a quibus inclita Sabaudie domus nequaque lesa est, diripiantur aut prede loco habeantur, Excellentiam vestram summo studio oramus, quatenus pro ipsius singulari equitate providere atque efficaciter disponere dignetur, quod mercatoribus memorate societatis civium Ravenspurgi restitutio celeris rerum et mercantiarum ablatarum per dictum Galienum aut alios detentores obtingat. Non enim dubitamus, quin Illustrissima d. V. pro summa prudentia sua secum reputare possit, quam grave intollerandumque foret, injurias magnarum societatum et mercatorum negligere aut subditis suis permittere, ut piratica seu rapinis illos invadant, quantumque detrimentum hec res Illustrissimo statui Sabaudie vectigalibusque suis terra marique esset allatura. Qua in re excellentia vestra ita versari dignetur, ut prefati mercatores societatesque ipsorum, quibus maxima benivolentia afficimur, has preces nostras equissimas sentiant maximi ponderis fuisse, fructumque votum peperisse; que res nobis gratissima erit, pronissimis obsequiis nostris refundenda.

Datum etc.

Aus dem Formelbuch M 118, Fol. 54 b in der Stadtbibliothek zu Luzern.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 74. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_74.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)