Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 027.png

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

militandi gloria vagante licentius, de claustris quam plures migrabant ad castra, et äbjecis cucullis loricas induti, jam vere Christi milites, non armariis sed armis studere gaudebant. Ecclesiarum vero prelati nutricem virtutum, sobrietatem, publice indicebant, exortantes attentius, ut omnes, et mensarum et vestium nitore postposito, a luxu solito temperarent. Institutum etiam communi consilio tam principum quam presulum fuit, quod ad sustentandos pauperes peregrinos alii, qui remanebant, rerum suarum decimas impenderent. Sed malitiosa multorum cupiditas hinc occasionem sumpsit ut graves et indebitas exactiones in subditos exercerent. (Fol. 8. r) His diebus rex Siculorum Willelmus in fata concessit, cujus obitus universo fideli populo tanto flebilior erat, quanto ipse ad subsidium terre Sancte propior et pronior existebat.

Decurso tempore Romanorum imperator Fredericus sacre peregrinationis assumit insignia, et veri formam peregrini tam exteriore habitu quam interiore depromit affectu. Vir tantus cujus imperium hinc mare mediterraneum, hinc borealis claudit[1] occeanus, cujus gloria continuis crevit victoriis, cujus felicitas non sensit offensam, omnem blandientis seculi postponit illecebram et humilis pro Christo accingitur pugnaturus. Ejus strenuitas, presertim in annis vigentibus, non minus stupenda quam laudanda est, nam cum senior esset, et filios haberet, quibus et etas et virtus ad militandum aptior videbatur, eos tamen tanquam insufficientes reputans, ipse principis In Codice loco verborum: ipse principis[2] christianissimi negotium procurandum suscepit. Filiis autem instantibus, ut vel pro illo, vel cum illo suscepte milicie munus implerent[3], illum, qui natu major erat, regnantem reliquit,[4] alium vero, quem ducem Suauorum fecerat, secum assumpsit. Et quia imperialis majestas, neminem subito impetens, hostibus suis bella semper indicit, destinatur ab imperatore ad Salahadinum nuntius, ut vel Christianorum universitati, quam lesit, satisfaciat in plenum, vel disfiduciatus se preparet ad congressum. Epistolam Soldani responsoriam libello nostro inserendam duximus, nam superba tyranni fiducia quam ad resistendum conceperat, et ipsius tenore clarescit. Eam quidem in ipsa simplicitate verborum, in qua conscripta fuerat, recitando proponimus, nichil penitus immutantes.

  1. Cod. claude.
  2. In Codice loco verborum: ipse principis scribendi compendium habetur perobscurum.
  3. Cod. implorent.
  4. Cod. reliquid.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 27. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_027.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)