Bruchstück über den Kreuzzug Friderichs I.

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Textdaten
>>>
Autor: unbekannt
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Bruchstück über den Kreuzzug Friderichs I.
Untertitel:
aus: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX)
Herausgeber: Literarischer Verein in Stuttgart / Friedrich von Reiffenberg (Frédéric de Reiffenberg)
Auflage:
Entstehungsdatum: 13. Jahrhundert
Erscheinungsdatum: 1844
Verlag: Vorlage:none
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Stuttgart
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
Literarischer Verein Stuttgart IX 006.png
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite

[3] Legitur Chronici sequentis fragmentum in codice bibliothecae regiae, quae Bruxellis est, membranaceo, saeculo XIII. conscripto, numerisque 14775–76 signato.

Folia codicis, turbato olim per bibliopegam ordine, hunc in modum extant colligata: 1, 2, 6, 4, 5, 3, 8, 7. Quatuor foliis posterioribus Chronicon nostrum continetur.

Codex in catalogo, quem vir clarissimus Marchal digessit, imperfecte notatus a viro praestantissimo Pertz in libro, qui Archivi historici titulum fert, (tom VIII. p. 540) accuratius descriptus est.

Fragmentum inde haustum, utpote a scriptore coaevo, et inter ipsos belli delineati strepitus adornatum non omnino spernendum esse censuerim.

Sententiarum flores hinc inde sparsi, locique ex sacra scriptura inserti clericum vel monachum autorem fuisse coarguunt.

Annum, a quo narrandi initium cepit, ipse in exordio operis indicavit. Scripsisse autem autorem ignotum ante Friderici I. obitum ex verborum tenore conjecerim.

Locus enim quo Friderici strenuitatem praesertim „annis vigentibus" maxime laudandam esse censet autor, si utique sanus est, tunc nonnisi intellectum admittit, si voces annis vigentibus ita interpreteris ac si scripsisset: annis praesentibus. [4] Librarii errores passim in fragmento obvios, per contextum emendatos, aut positis in parenthesi hojus formae [ ] litteris, quas supplevi, omissis, aut in notis infra adjectis indicavi.

Quodsi in eruditissimum coetum cnm tam levi sarcina irrumpere ausus fui, me grati animi pro tot muneribus, quibus Stutgardiae nuper quasi obrutus fui, testimonium saltem, quantulumcumque sit, offerendi, et origine, animo, studiis, nomine Germanum, caritatis ac pietatis obolum Germaniae solvendi, occasionem alacriter arripuisse, candide dicam. Valete.

            Bruxellis, die 7. Kal. Mart. 1844.

                                    FR. LIBER BARO DE REIFFENBERG.

[5]
DE SACRIS ADVERSUS SARRACENOS BELLIS
ET
FRIDERICI I. BARBAROSSAE
EXPEDITIONE FRAGMENTUM.

(Fol. 4 vo.) Solet nonnunquam accidere ut res quantumlibet notas et eximie gestas tractus temporis vel fama languidior minuat, vel oblivio posteritatis extinguat[1] Sic regum quam plurimorum emarcuit gloria, et ipsis consepultum evanuit, quod ab eis magnifice factum et suis celebratum temporibus novitas excepit in favorem, fama in preconium, populus in exemplum. Hoc Graï veteres divinitus attendentes, scripti remedium prudenter objecerunt, ac scriptores suos quos dixere hystoriographos, ad conscribendas historias studiosius exciverunt. Unde feliciter contigit ut vocis vive silentium vox scripta [6] suppleret, ne, ipsis mortalibus, eorum commorerentur virtutes. Romani vero, Grecorum emuli, perpetuum[2] de virtutis obtentu non solum stili assumpserunt officium, sed et statuas adjecerunt; et sic tam veteres representando, quam provocando posteros, virtutis amorem tum per oculos, tum per aures, ad interiora multipliciter demissum, imitantium mentibus firmius impresserunt. Quis iter Jasonis, labores Herculis, Alexandri gloriam, Cesaris victorias nosset, si scriptorum beneficia defuissent? Et ut sanctorum patrum utamur exemplis, nec Job pacientia, nec Abraham liberalitas, nec David mansuetudo fidelibus posteris ad exemplum viveret, si conscia veritatis antiquitas legendam nobis historiam non reliquisset. Sane reges antiqui, cum variis extollerentur preconiis, id vel maxime in votis habebant ut ad posteritatis noticiam devenirent. Ceterum cum innumeri rerum gestarum scriptores extiterint, plurimi quod audierant, pauci quod viderant, scripserunt. Quod si Frigio Dareti de Pergamorum eversione ideo pocius creditur, quia quod alii retulere auditum, ille presens conspexit; nobis etiam non indigne fides debetur, quia quod vidimus testamur, et res gestas adhuc calente memoria stilo duximus designandas. At si cultiorem dicendi formam delitiosus exposcit auditor, noverit in castris nos fuisse cum scripsimus, et bellicos strepitus tranquille meditationis ocium non admisisse. Ipsa sibi veritas ad gratiam sufficit; et licet ponposo non expolita ornatu, quemcumque saltem secreti sui alliciet auditorem.

Anno incarnationis dominice MCLXXXVII. apostolice sedis apicem obtinente Urbano tertio, imperante in Alemannia Frederico, apud Constantinopolim Ysaakio,[3] Philippo[4] regnante in Francia, Henrico[5] in Anglia, in Sicilia Willelmo,[6] aggravata est manus Domini super populum suum. Si tamen recte dixerimus suum, quem conversationis immundicia, vite turpitudo, vitiorum feditas, fecerant alienum. Jam enim eo usque flagitiorum consuetudo proruperat, ut omnes, abjecto (Fol. 5. r.) erubescente velo palam et passim ad turpia declinarent. Cedes, rapinas, adulteria, longum esset evolvere, ac proposito nostro contrarium, quia res gestas delibare decrevimus, non formare tractatum. Sed cum hostis ille [7] antiquus corruptionis spiritum longe lateque diffudisset; specialis tamen Syriam occupaverat, et unde regiones cetere susceperant religionis principium, inde tocius immundicie sumebant exemplum. Hinc igitur dominus terram nativitatis sue, locum passionis sue, in abyssum turpitudinis decidisse conspiciens, hereditatem suam sprevit, et virgam furoris sui, Salahadinum, ad obstinate gentis exterminium debachari permisit. Maluit enim terram sanctam per aliquantum tempus prophanis gentilium ritibus ancillari, quam illos florere diucius, quos ab illicitis nullius honestatis compescebat respectus. Hanc future demolicionis instantiam casus preloquebantur diversi, fames, terre motus, frequens tam lune quam solis defectus. Sed et ventus ille validus, quem de planetarum concursu proventurum astronomici prenuntiaverant, in hujus rei significationem commutatus migravit. Ventus vere validus, qui quatuor mundi cardines concussit, ac orbem totum in seditiones et prelia concitandum premonstravit. Salahadinus igitur, contractis armatorum copiis, Palestinam violenter aggressus, ad miraculum Edesse Mavasaradinum cum septem millibus Turcorum, qui terram sacram depopularentur, premisit. Hic autem cum in partes Tyberiadis processisset, casu sibi obvios magistrum milicie templi, Gerardum nomine de Rideffordia,[7] et magistrum hospitalis Rogerum de Molendinis,[8] illum quidem fugatum, istum vero interfecium inopino marte confecit In quo conflictu cum nostrorum paucissimi ab immenso concluderentur exercitu, insigne quoddam et memoria dignum contigit. Nam quidam templarius, officio miles, natione Turonicus, nomine Jakelinus de Mailliaco,[9] quadam virtutis preeminentia in se omnium provocabat insultus. Ceteris autem commilitonibus, qui quingenti aestimabantur, vel captis[10] vel interfectis, belli tocius impetum solus sustinuit, et pro lege Domini sui athleta gloriosus effulsit. Hic hostium vallatus cuneis, et humano prorsus auxilio destitutus, cum tot milia hinc inde irruentia conspiceret, collegit in vires animum, et unus contra omnes bellum animosus suscepit Virtus ejus ad gratiam hostium commendanda enituit, ut ei plerique compassi, ipsum ad deditionem affectuosius hortarentur. Quorum monita dissimulans, mori pro [8] Christo non abhorruit, sed telis, lapidibus, lanceis oppressus magis quam vicius, vix tandem occumbens, ad celos feliciter cum palma martyrii triumphator migravit. Mors quidem mitior, et ad sensum doloris non venerat, cum unius viri gladius tantam circumjacentis turbe struxisset coronam. Dulce viro sic occumbere, ubi victor ipse in medio, et in circuitu impii, quos dextra victrice consumpsit! Erant in loco ubi pugnabatur stipule, quas messor, post grana paulo ante decussa, reliquerat inconvulsas. Turcorum autem multitudo tanta irruerat, et vir unicus contra tot acies tam diu conflixit, ut campus in quo stabant, totus resolveretur in pulverem, nec ulla messis vestigia penitus comparerent. Fuere, ut dicebatur, nonnulli qui corpus viri jam exanimum pulvere superjecto conspexerunt, et ipsum suis imponentes verticibus, virtutem ex contactu bausisse credebant. Quidam vero, ut fama ferebat, ardentius ceteris movebatur, et abscissis viri genitalibus, ea tanquam in usum gignendi reservare disposuit, ut vel mortua membra, si fieri posset, virtutis tante suscitarent heredem. Hac ergo suorum victoria Salahadinus impendio hilaratus, animum, occupandi regni ambitione succensum, ad majora intendit. Verum ut tantus christiani nominis persecutor, cupide posteritati plenius innotescat, de principiis ejus aliquid, quantum brevitas captata permiserit, premittemus. Fuit itaque de genere Mirmuraeni,<ref>Infra Mirmureniref> parentum non ingenuorum proles, non tamen obscuri sanguinis humilitate plebescens. Pater ejus Job, ipse vero Joseph nuncupatus. Nam juxta Mahumeti traditionem, hec apud plerosque gentilium viget observantia, ut cum caractere circumcisionis, etiam Hebreorum nomina circumcidendis imponant. Principes vero, ut nominibus suis ammoniti, legis mahumetice studiosi defensores existant, ab ipso legis vocabulo nomina sortiuntur. Lex siquidem lingua gentili hadin dicitur. Unde et Salahadinus appellatus est, quod legis corrector interpretatur. Et sicut principes nostri vel imperatores dicuntur vel reges, sic apud illos, qui preeminent; Soldani, quasi soli dominantes, nominantur. Salahadinus itaque sub Soldano Damascenorum Noharadino hoc primum potestatis suo auspicium habuit, quod de puellis Damasci questuariis questum sibi colligebat infamem. Eas enim non aliter licebat prostitui nisi ab ipso primitus libidinis exercende copiam precio impetrassent. Quicquid autem hujusmodi lenocinio [9] lucrabatur, in usus histrionum prodigus refundebat. Sicque largitionis obtentu venalem vulgi gratiam totis desideriis comparavit. Hic cujusdam Suriani vaticinio in spem regni adductus, ab illo futurum audierat, ut Damasci et Babylonis dicione potiretur. Sic ergo ascensiones in corde suo disposuit, et jam cepit regne maiora sperare, cujus ambitus anguste possessionis limites non excedebat. Processu temporis cum jam etas robustior officium (Fol. 5. vo) militare deposceret, ad Enfridum de Turone,[11] illustrem Palestine principem, paludandus accessit, et Francorum ritu milicie cingulum ab ipso suscepit. Eo tempore gentilis quidatn Sevvarius[12] nomine, sub Calepho de Baldach Egyptiorum tenebat imperium, quem victoriosus Jerosolimorum rex Almaricus[13] ad tributum coegerat annuatim solvendum. Molanus[14] siquidem ter in anno tantum se visibilem, et adorandum exibebat Egyptiis, qui apud subditos credebatur tantus ut ejus imperio Nilus effluere diceretur. Porro gentilicie religionis statuta observanter adimplens, dies anni concubinarum numero coequabat. Sicque inter mulierculas consenescens tractanda regni negocia Sevvarino committebat. Hos Salahadinus, cum patruo suo Sarracuno tunc temporis apud Egyptios militans, prodiciose peremit incautos, et sic tocius Egypti obtinuit principatum. Postmodum vero, non multo temporis interfluente tractu, Noharadinus[15] diem clausit extremum. Cujus uxorem Salahadinus matrimonio sibi copulans, cum ipsa regni regimen fugatis heredibus occupavit. Hec fortune ludentis potentia, has rerum vicissitudines voluit, que de paupere divitem, de humili sublimem,[16] de servo suscitat dominantem. Quod si rerum precia judicio non opinione metimus, quantalibet terrene felicitatis potencia vilis estimanda est, quam pessimi et indigni sepius nanciscuntur.[17] Leno ille cujus regnum in prostibulis, militia in tabernis, studium in aleis et alliis, subito sublimatur, sedet cum principibus, immo maior principibus et, solium glorie tenens, Egyptiis imperat, Damascenos subdit, [10] terram Roasie com terra Gesire occupat, et ad intima citerioris Indie penetrat regnaturus. Regna itaque circumiacentia, nunc dolis, nunc armis, impugnans et expugnans, de sceptris pluribus monarchiam efficit, et tot regum solus vindicat principatum. Nec his contenta tyranni cupiditas, quo plura possidet ad plura incenditur, et hereditatem domini totis viribus occupare conatur. Tempus autem votis accomodum nactus, jam obtinere sperat quod nunquam optare[18] presumpserat. Nam propter regnum dissidentibus Tripolitano comite Raimundo et Guidone Latinorum rege octavo, perniciosa sedicio populum distrahebat. Hec igitur oportunitas cupientem animum acrius accendit, et tam celerem quam certum gerendi negocii pollicetur effectum. Ceterum non sua causa a Soldano bellum indicitur, nam princeps Antiochie Reginaldus[19] fedus induciale ruperat, quod nostri cum gentilibus hinc inde sanxerant observandum. Quodam enim tempore cum plurimus et opulentus gentilium comitatus a Damasco in Egyptum transiret, et preter limites terre Christianorum, ob induciarum fiduciam, itinerare non formidaret, in eos subito princeps predictus irruit, et ipsos cum universis sarcinis minus decenter captivos abduxit Soldanus igitur, tum ambitione fervens, tum injuria sibi facta permotus, tocius imperii sui excito robore, Jerosolimorum fines tam potenter quam violenter invadit. Si numerus hominum, dissimilitudo gentium, cerimoniarum diversitas, prout lex hystorie postulat, plenius describerentur, tractatus diffusior brevitatis propositum conturbaret. Parthi, Beduini, et Arabes, Medi et Scordini et Egyptii, sicut loco, ritu et nomine diversi, sic in excidium terre sancte unanimiter accensi. Nostris obviam procedentibus, cum jam funesta dies instaret, camerario regis visio tremenda contigit, quod quedam aquila christianum transvolaret exercitum, que septem missilia et balistam gestans in pedibus, voce terribili personabat: ve tibi Jerusalem! Ad hujus visionis eliciendum mysterium sufficere credimus quod scriptum legitur: Tetendit dominus arcum suum, et in eo paravit vasa mortis. Quid autem septem missilia, nisi septem certamina[20] typice indicant, quibus infelix exercitus erat in proximo periturus? Potest etiam illius Septenarii nomine penarum universitas que christicolis imminebant intelligi, sicut postmodum fidelis nimium et dirus interpres rerum [11] declaravit eventus. Conflictu nondum inito, com non longe a Tyberiade hinc inde acies produxissent, conclusit Dominus in gladio populum suum, et hereditatem suam peccatis hominum in cedem tradidit et direptionem.[21] Quid plura? Nec tenor propositi, nec ipsa doloris indulget immensitas ad singula trenos aptare. Sed, ut multa paucis claudantur, tot ibi cesi, tot vulnerati, tot in vincula conjecti, quod ad hostium miserationem gens nostra consumpta deperiit. Illud vivificum salutifere crucis lignum, in quo Dominus ac Redemptor noster pependit, in cujus stipitem pius Christi sanguis defluxit, cujus signum adorant angeli, venerantur homines, demones expavescunt, cujus presidio nostri semper in bellis victores extiterant, heu nunc ab hoste capitur, et ipsius crucis baiulatores duo, episcopus Acconensis, et episcopus Sancti Georgii, ille cesus, iste captus pariter cum ipsa succumbunt! Hanc alteram post Cosdroem regem Persarum crux sancta propter scelera nostra contumeliam pertulit, et que nos a veteri captivitatis jugo absolvit, propter nos captiva ducitur, et prophanis gentilium manibus contrectatur. Videat si est intelligens, quae sit ira Domini, immo quanta servorum iniquitas, cum ad (Fol. 6. r.) crucis custodiam gentiles quam Christiani minus reputentur indigni. Nichil eque lugendum etas antiqua protulit, quia nec archa Domini, nec reges Judeorum captivati nostri casum temporis equiparare possint, in quo gloriose crucis rex ducitur concaptivus. De captivis autem, quorum multitudo non minus miranda quam miseranda extitit, pars pro victoris arbitrio reservatur illesa, partem vero tam felici quam festino compendio ad celum gladius mactator transmittit. Inter ceteros princeps Antiochie Reginaldus Soldani conspectibus presentatur, cui tirannus ipse vel furorem suum secutus, vel viri tanti excellencie deferens, manu propria caput emeritum et longevum abscidit. Templarios quoque, quotquot erant, preter magistrum milicie, decapitari precipiens, ipsos stirpitus exterminare statuit, quos in bello ceteris omnibus noverat prevalere. O zelus fidei! o fervor animi, quam plures assumpta templariorum tonsura, certatim ad carnifices confluunt, et sub pio nove professionis mendatio letam ferientium gladiis cervicem dependunt. Hos inter Christi milites templarius quidam nomine Nicholaus ita ceteris subeunde mortis amorem persuaserat, quod [12] jam aliis pervenire certantibus, ipse martyrii gloriam vix primus obtinere poterat, quod tamen summopere affectabat. Nec defuit miraculosa divine miserationis potentia; nam per tres noctes proximas, cum sanctorum martyrum corpora adhuc insepulta jacerent, celestis radius ignis desuper manifestus infulsit. Salahadinus itaque cum jam belli fremitus conquiesceret, et hinc captivos trahi, inde cesos passim jacere conspiceret, erectis ad celum oculis de adeptione victorie grates Domino reddidit; sic enim facere in omnibus que accidebant consuevit. At inter cetera hoc sepius dixisse fertur, quod non sua potentia, sed nostrorum iniquitas hanc illi victoriam contulit, et hoc ipsum non insolitus rerum comprobabat eventus. In congressibus aliis nostrorum exercitus, quantumlibet modicus, divino presidio semper prevaluerat; nunc autem, quia nec nos cum Domino, nec nobiscum Dominus, gens nostra penitus ante conflictum succubuit, cum tamen milites plus quam mille, et pedites plus quam viginti millia censerentur. Adeo sane tocius regni robur edicto regio ad bellum illud confluxerat: ut illi tantum in castrorum et urbium residerent custodia, quos etatis[22] et sexus infirmitas armorum prorsus habebat immunes. Hoc bellum die translationis sancti Martini fato infelici commissum, sub uno actu temporis omnem regni gloriam transtulit et extinxit. Soldanus ergo munitiones terre, cesis defensoribus, faciles ad occupandum confisus, regem captivum[23] victor per castra Syrie circumducit, ut, in ludibrium reservatus, et capiendis ostendatur urbibus, et populum incitet ad deditionem. Accon itaque veniens, ipsam primum et quam primum absque insultu recipit, civibus ex condicto libertatem habentibus se ac sua, qua mens duxerit, transferendi. Interea naute cursus solitos Accon dirigunt, qui ab [litt]ore christiano profecti, alii merces, alii transvehunt peregrinos, et heu! rerum gestarum inscii, ad portum hostilem applicant captivandi. Casus quidem mirabilis! litus a longe conspectum salutant, et vincula parantur egressis, naufragia evasisse letantur, et in gladios incidunt; pacem fatigati expectant, et inveniunt persequentem. Plerique reservantur captivi, quamplures habentur ludibrio, pauci sinuntur reverti, quos hostis ex industria nudos et inopes abire permittit, ut illorum exemplo exterreantur venturi. Inter ceteros Marchisus,[24] a Constantinopoli veniens, extra portum [13] Accon, sole in occasum v[e]rgente, velis dimissis subsistit. Urbis enim silentia suspicionem inducunt, cum alias semper jam adventu navium ad plausum soleat concitari. Vexilla Soldani per urbem conspecta majorem timendi causam incutiunt, ac, ceteris diffidentibus, cum jam galeas gentilium adventare cernerent, Marchisus omnes silere imperat, et se omnium prolocutorem opponit. Missis namque, quinam essent, scicitantibus, navem institoriam esse asserit, et se, dominum navis, rei geste non inscium, ac Soldano devotum, die crastina illucescente ad urbem venturum cum mercibus constanter promittit. Nocte ipsa, vento favente, Tyrum secedens, ipsam defensurus suscipit, cujus adventus et venturis christicolis processit ad commodum, et ipsi cessis[s]et ad gloriam, si qualis ceperat, perstitisset. Marchisus iste, Conradus nomine, natione Italus, vir quidem singularis industrie et ad quevis aggredienda strenuus; sed quantumlibet insigne principium, si turpi claudatur exitu, vituperium pocius quam laudem meretur. Soldanus post Accon redditam, Beritum et Sydonem occupans, cum Tyrum eadem facilitate vendicare speraret, turpiter repulsus abscessit. Exinde rege secum perducto Ascalonem pervenit, et erectis petrariis urbem impugnat, quam captu facilem rarus et inermis defensor efficit, licet loci munitio multiplex invincibile robur pretendat. Urbem sibi reddi insaciabilis predo votis omnibus instat, prorsus ab expugnatione diffidens, rerum quidem inscius, et statum urbis in armis, viris, victualibus inopem ac infirmum ignorans. Paciscitur[25] autem et cives cum rebus suis libere discessuros et regem cum aliis quindecim electioribus captivis quam cicius absolvendum. Die ipsa qua pactio prescripta in urbis traditionem processit, sol quasi compatiens beneficium luminis defectu ecliptico urbi et orbi subtraxit. Porro tyrannus perjurus et perfidus tenorem pacti ex parte transgreditur. Rex enim (Fol. 6. vo) Damascum transmissus ibidem usque ad Maium sequentem tenetur in vinculis, nec aliter potest captivus absolvi, nisi regno primitus abjurato. Fatis itaque succesum urgentibus, Jerosolimam victor tam festinus quam infestus aggreditur, urbem obsidet, machinas extruit, loca sacra sacrilegiis irreverenter invadit. Erat crux quedam lapidea, quam olim milites nostri, cum hanc urbem, postquam Antiochiam victoriose cepissent, in titulum facti super murum [14] erexerant. Hanc ictu phalarice gens seva diruit et cum ipsa partem muri non parvam prosternit. Cives equidem quas possunt defensiones obitiunt;[26] sed quicquid temptatur a nostris effectu caret, profectum non invenit. Arcus, baliste, petrarie inutiliter tractantur, sicque tam arma quam machine iram Domini manifeste nuntiant, et urbis excidium prelocuntur. Illuc undique quam plurimi e castris vicinis confluxerant, de loci pocius securitate quam de munitione confisi. Sed in tanta hominum multitudine vix septem milites poterant inveniri. Ceterum sacerdotes et clerici, quamquam professioni sue indebitum, pro tempore tamen officium militandi assumunt, et pro domo Domini strenue dimicant, illud tenentes memoriter, quod vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittunt. Vulgus vero tam ignavum quam pavidum ad patriarcham et ad reginam, qui tunc urbi preerant, frequenter recurrit, flebiliter queritur, instanter supplicat, ut cum Soldano de urbe tradenda quam cicius paciscantur. Verum flenda magis quam commendanda pactio intercedit - Nam singuli capitis sui censum dependunt. Vir quidem bizantios decem, mulier quinque, infans unum; et quisquis ad solvendum non sufficit, tenetur captivus. Sic ergo contigit, ut cum plerique, vel de rebus propriis, vel aliunde vindicato subsidio, salutis sue pensionem dedissent, reliquorum, qui sine redemptore superfuerant, quatuordecim milia jugum perpetue servitutis subierint. Illis autem qui libertatem emerant, hec optio proposita fuit, ut vel Antiochiam pergerent, vel Alexandriam, transfretandi gratia dato conductu, migrarent. Dies illa, dies amara valde, qua populus exul ab invicem discedit, in diversa iturus, urbem que tam sacram deserit, urbem que, domina urbium, in servitutem redigitur, urbem que, filiorum hereditas, aliegenis subditur, a malicia habitantium in ea. Gloriosa civitas Domini Jerusalem, ubi Dominus passus, ubi sepultus, ubi gloriam resurrectionis ostendit, hosti spurio subjicitur polluenda. Nec est dolor sicut dolor iste, cum hii sepulchrum possideant, qui sepultum persecuntur, crucem teneant, qui crucifixum contempnunt. Hanc autem sacratissimam civitatem circiter nonaginta et sex annos gens nostra tenuerat, ex quo ipsam pariter cum Antiochia, victoriosa Christianorum recuperavit potentia, cum eam prius gentiles per annos quadraginta possedissent. Urbe reddita, preco legis mahumetice eminentem [15] Calvarie rupem conscendit, et ibi lex spuria declamata personuit, ubi legem mortis Christus in cruce consumpsit. Nefas aliud atrocissimi hostes aggressi, crucem quandam que super pinnaculum ecclesie hospitalariorum posita eminebat, alligatis funibus dejecerunt, et eam turpiter consputam et cesam per urbis sterquilinia in improperium[27] fidei nostre traxerunt. Sane regina, regia Amalrici filia, Sibilla[28] nomine, una cum patriarcha Eraclio, cum templariis, hospitalariis et immenso coexulantium cetu versus Antiochiam iter direxit. Quod autem apud Neapolim cum rege marito et captivo colloquium triste habuerit, quando navem, in qua transfretare disposuerat, Marchisus violenter Tyrum abduxerit, brevitatis studio supersedemus. Illud quidem silentio supprimi omnino arbitramur indignum, quod Salahadinus, occupande urbis desiderio fervidus, Tyrum rursus totis viribus expugnare contendit. Nec terrestri obsidione contentus,[29] urbem qua mari cingitur, galeis obsidet, et undique molitur insultum. Nil vero intemptatum relinquens, patrem Marchisi[30] quem in belle superiori ceperat, sub hac fiducia presentat captivum, ut filius, necessitudinis affectu permotus, patris concambio civitatem contradat. Nunc ergo reddendum offert, nunc perdendum minatur, varios contemptat accessus. Sed in omnibus fallitur, nam Marchiso,[31] flecti nescius, offerentem irridet, minantem contempnit. Quotiens autem provocande compassionis intuitu, illi pater in vinculis videndus ostenditur, confestim balistam corripit, oblicos in patrem ictus designat, manum quidem aberrare volens, sed similis percussuro.[32] Missis etiam Soldani, qui patris interrium crebrius minitantur, [16] id se votis omnibus expetere ässerit, ut et maleficus ille post tot flagitia bonos tandem inveniat exitus, et ipse patrem habere martyrem mereatur. Hac igitur tyrannus obtinende urbis delus[us] fiducia, fortunam alio pertemptat aditu, et quia nihil arte perficit, quid armis valeat experitur. Tyrus siquidem in corde maris sita, undique ambitur menibus, et modica sui parte, qua ponto non clauditur, muro munitur multiplici, que, (Fol. 7. r) suis olim famosa regibus, Thebarum et Carthaginis peperit conditores; hec, regnante in Judea Salomone, proprio rege gaudebat, et que regni sui tunc caput extitit, tractu temporis regno Jerosolimorum in partem concessit. Hanc hostis cupidus[33] terra marique aggreditur, et introrsus fame afflictam varia incursione lacessit. Crastina Innocentum festo, seu gloriosi martyris Thome[34], celebrem cives nanciscuntur victoriam. Nam, illucescente aurora, cum naviculis paucis et parvis egressi, obsidionem maris navali congressu dissolvunt. Ceterum ad fugam pocius quam ad bellum prodire videntur, seu in primo impetu tota hostium classis ita virtute divina succubuit, quod pars in urbem cum remigibus ipsis abducitur, pars vero refuga ultro harenis illiditur peritura. Gentiles, viso navali conflictu, urbem defensoribus vacuam esse credunt, et eam, de victoria certi, certatim impugnant. Jam menibus applicantur acies, et ad conscensum festinant quam plurimi, cum Marchio portas pandi percipit, quem Hugo de Tyberiade cum fratribus suis, et alio comitatu strenuo exeuntem secutus, innumeros rara manu prosternit. Salahadinus, facta sibi adversantia conspiciens, petrariis suis et galeis, que superstites fuerant, igne ad ipsius jussionem consumptis, recedit inglorius et Machomum execratur infestus. Postmodum circa [35] principium Maii, regem a vinculis liberat, et lesa pactione, priori novam et duram conditionem imponit. Est insula que Arados dicitur, cujus civitas Antharados, vulgo Tortosa nominatur. Hic in occursum regis regina [17] procedit, miscentur oscula, nectuntur amplexus, suas leticia lacrimas elicit, et casus, quos incidisse dolent, evasisse letantur. Rex siquidem per annum sequentem, nunc Antiochie, nunc apud Tripolim commoratur, et transmarinos christicolas in terre sancte subventionem venturos expectat. Sane hoc inter cetera nullatenus silendum censemus, quod rex Anglorum Henricus pecuniam multam apud Templarios et Hospitalarios congesserat, qua et Tyrus defensa et cetera negotia regni utiliter expedita. Hanc autem pecuniam rex magnificus pia et necessaria provisione in terre subsidium per multos annorum circulos Jerosolimam transmiserat, cujus summa, ut dicitur, in triginta milia marcharum excrevit. Salahadinus igitur Tyro discedens, cum castra Palestine quam plurima occupasset, in partes Antiochie festinus secedit, et impetu potius quam obsidione Gabellum, Laodiciam et quasdam alias provincie munitiones expugnat. Terror quidem Christi urbi non parvus incuttitur, sed civium communi consilio patriarcha et princeps deditionem tyranno promittunt, si cicius infra datum terminum sperati non venerint adiutores. Meror quidem inconsolabilis universos turbasset christicolas, si urbs tam inclita quae christiani nominis inventione letatur, rursum gentilibus cessisset immundis, quos longo et diro bellorum discrimine nostri dudum expulere victores. Ceterum nova defensionis auxilia unde venient, quando venient, vel quomodo venient? Terra non patet accessus, mare ab hostibus tenetur obsessum, Christianorum a veniendo temperant, dum galeas gentilium, que sedent in insidiis, incidisse formidant. Verum perire non potest, quod Dominus salvare disponit; ecce optati veniunt, expectati accedunt. Nam egregius rex Sic[u]lorum Willelmus primos terre subsidiarios destinat, qui comites duos, milites quingentos, galeas quinquaginta transmittit. Ejus ergo beneficium esse, quis dubitat, quod Antiochia retenta, quod Tripolis defensa, quod Tyrus servata, qui harum urbium incolas a fame et gladio viribus suis securos conservat. Margaritus classi regie regende preerat, vir admodum strenuus, qui cum galeis percurrens, ausus piraticos reprimit, et pertemptata veniendi fiducia sequentes invitat. Hic insulas procul positas premens imperio, et tot casus equoreos fato felici expertus, victoriis multis obtinuit, ut rex maris, et a nonnullis alter diceretur Neptunus. Jam Tripolis navigantibus in prospectum occurrit, cives eminus vela conspiciunt, et cum nuntii [18] salutis adveniant, sinistra pronunciat, pessimus in dubiis augur, timor; nec mora, muros coronant, propugnacula conscendunt: victori tamen an deditionem offerant, an pugnam praetemptent? At cum propius in eminentiis puppium vexilla crucis et alia christiane religionis insignia conspicantur, clamor ingens tollitur, consalutantium voce resultant equora, turbis occurrentium litus impletur, et ineffabile gaudium cunctos accendit. Inter alios Hervicus de Danziaco sed pre aliis fama factorum insignis, maturum terre presidium commodat, sicque in brevi manu multa et valida confluente, nostrorum maritima illesa servatur. Est castrum quod Crachum dicunt, ubi civitas olim Petras nomine, nunc vero metropolis, sed loci antistes nomen antiquum retinet, et archiepiscopus petracensis appellatur. Castrum illud in sinu regni penitiore consistens per admiralios Soldani dudum tenebatur obsessum. Locus quidem, si sola recedat, expugnat que tuta fames, ab omni securus insultu. Est et castrum quod Mons Regalis dicitur, quod ab urbe jam dicta viginti leugarum interjectu distans ulterius versus Egyptum secedit. Huc etiam admiralios suos a principio rerum tyrannus transmiserat, ut diutina obsidione fames vinceret, quos loci munitio servabat invictos. Verum nec eriguntur machine, nec temptatur insultus. Ridiculum enim esset os in celum ponere, et ibi expugnandi habere fiduciam, ubi nec impugnandi datur accessus. Cumque in duos annos fere protraheretur obsidio, nostri egere ceperunt, sed victor animus adversis non frangitur, et ex vite periculo virtutis periculum enitescit. Quicquid autem triste vel durum apud Saguntum Hiberos, apud Perusium pertulisse Romanos, testis narrat antiquitas, nostrorum constantia sustinet, nec abhorret egestas edulium, quod usus et natura condempnant. Suas insuper affectiones pietas abdicat, suas amor abjurat delicias, nam pater progeniem parvulam, filius parentes decrepitos, nuptam maritus proscribit, et ejecti cum lacrymis hostibus exponuntur invalidi, ut alimentis residuis diutius militent pugnaturi. Tandem fame confecti et semianimes honeste tamen deditionis pactum ineunt, nam et sibi recessus liberos et domino suo, Enfrido scilicet de Turone, qui tenebatur captivus, liberationem adquirunt. Pari fato magister milicie templi Gerardus de Rideffordia quarumdam munitionum deditione absolvitur. Sed et pater Marchisi quodam gentilium captivorum concambio liber abscedit. Salahadinus itaque jam toto fere regno potitus, cum cuncta sibi ad [19] nutum[36] succederent, elatione fastuosa lasciviens, legem Machomi magnificentius extulit, et eam christiane religioni precellere rerum gestarum probabat eventu. Cujus superbientis gloriam, cum se victor coram christicolis insolentius jactitaret, fatuus quidam propter dicacitatem ipsi non incognitus, Domino quidem inspirante, tali responso delusit. „Deus, fidelium pater, delinquentes christicolas corripiendos et corrigendos iudicans, te ministrum, o princeps, in hoc assumpsit, sicut carnalis pater, ira nonnunquam accensus, baculum immundum e luto corripit, quo cum filios excedentes pulsaverit, eundem rursus in sterquilinium, unde assumptus erat, demergit."

Talia dum apud Palestinam aguntur, archiepiscopus Tyri,[37] navi con[s]censa, tante cladis nuntium jam ad orbem christianum detulerat, et terre tam modice vulnus terris omnibus intulit lesionem. Fama rerum ad aures principum illapsa decurrit, et universis fidelibus hereditatem Christi a gentibus occupatam nuntians, quosdam ad lacrimas concitat, alios ad vindictam accendit. Primus omnium magnanimus Pictavie Comes, Ricardus, ob ulciscendam crucis injuriam cruce insignitur, et omnes precedit facto, quos invitat exemplo. Pater ejus rex Anglorum jam vergebat in senium, ipse tamen et patris canitiem et regni jus sibi debitum et itineris tanti difficultates[38] dissimulat, nec ullis occasionibus a cepto declinabat. Hanc viri constantiam Dominus remunerandam judicans, quem primum aliorum omnium incentorem elegit, eum, ceteris principibus, vel regressis, vel defunctis, negotii sui executorem reservavit.[39] Post aliquantum tempus rex Francorum Philippus, et rex Anglie Henricus, apud Gizorcium crucizantur, quos utriusque regni principes et innumeri tam ecclesiastice quam secularis milicie viri voto pariter et effectu sequuntur. In tantum vero nove peregrinationis fervebat studium, ut jam non esset questio, quis crucem susciperet, sed quis nondum suscepisset. Plerique colum et pensa sibi mutuo transmittebant, ut ad muliebres operas turpiter demigraret quisquis hujus militie inveniretur inmunis. Ad tam insigne certamen et nupte[40] viros, et matres incitabant filios quibus, dolor unicus erat, propter sexus ignaviam conproficisci[41] non posse. Hac [20] militandi gloria vagante licentius, de claustris quam plures migrabant ad castra, et äbjecis cucullis loricas induti, jam vere Christi milites, non armariis sed armis studere gaudebant. Ecclesiarum vero prelati nutricem virtutum, sobrietatem, publice indicebant, exortantes attentius, ut omnes, et mensarum et vestium nitore postposito, a luxu solito temperarent. Institutum etiam communi consilio tam principum quam presulum fuit, quod ad sustentandos pauperes peregrinos alii, qui remanebant, rerum suarum decimas impenderent. Sed malitiosa multorum cupiditas hinc occasionem sumpsit ut graves et indebitas exactiones in subditos exercerent. (Fol. 8. r) His diebus rex Siculorum Willelmus in fata concessit, cujus obitus universo fideli populo tanto flebilior erat, quanto ipse ad subsidium terre Sancte propior et pronior existebat.

Decurso tempore Romanorum imperator Fredericus sacre peregrinationis assumit insignia, et veri formam peregrini tam exteriore habitu quam interiore depromit affectu. Vir tantus cujus imperium hinc mare mediterraneum, hinc borealis claudit[42] occeanus, cujus gloria continuis crevit victoriis, cujus felicitas non sensit offensam, omnem blandientis seculi postponit illecebram et humilis pro Christo accingitur pugnaturus. Ejus strenuitas, presertim in annis vigentibus, non minus stupenda quam laudanda est, nam cum senior esset, et filios haberet, quibus et etas et virtus ad militandum aptior videbatur, eos tamen tanquam insufficientes reputans, ipse principis In Codice loco verborum: ipse principis[43] christianissimi negotium procurandum suscepit. Filiis autem instantibus, ut vel pro illo, vel cum illo suscepte milicie munus implerent[44], illum, qui natu major erat, regnantem reliquit,[45] alium vero, quem ducem Suauorum fecerat, secum assumpsit. Et quia imperialis majestas, neminem subito impetens, hostibus suis bella semper indicit, destinatur ab imperatore ad Salahadinum nuntius, ut vel Christianorum universitati, quam lesit, satisfaciat in plenum, vel disfiduciatus se preparet ad congressum. Epistolam Soldani responsoriam libello nostro inserendam duximus, nam superba tyranni fiducia quam ad resistendum conceperat, et ipsius tenore clarescit. Eam quidem in ipsa simplicitate verborum, in qua conscripta fuerat, recitando proponimus, nichil penitus immutantes.

[21] „Illi regi sincero amico, magno, excelso, Frederico, regi Alemannie. In nomine Domini miserentis, per gratiam Domini unius potentis, exuperantis, victoris, perhennis, cujus regni non est finis. Grates ei agimus perhennes, cujus gratia est super totum mundum. Deprecamur eum, ut infundat orationem suam super prophetas suos et maxime super instructorem nostrum, nuntium suum, Mahumeth prophetam, quem misit pro correctione recte legis, quam faciet apparere super cunctas leges. Attamen notum facimus regi sincero, potenti, magno, amico, amicabili regi Alemannie, quod quidam homo, Henricus nomine, venit ad nos, dicens, se nuncium vestrum esse, et detulit nobis quandam cartam, quam dixit esse vestram. Nos legi fecimus cartam et audivimus eum viva voce loquentem, et verbis que ore dixit, verbis respondimus, sed hoc est responsum carte. Quod si computatis eos qui vobiscum concordant veniendi super nos, et nominatis eos et dicitis: rex talis terre, et rex alterius terre, et comes talis, et tales archiepiscopi, et marchiones, et milites, et si nos vellemus enuntiare eos qui sunt in nostro servitio, et qui sunt intendentes nostro precepto, et promti nostro sermoni, et qui dimicarent coram nostris manibus, non posset hoc in scriptis redigi. Et si Christianorum computatis nomina, Sarracenorum sunt plura et plura habundantius quam Christianorum. Et si inter nos et eos quos nominastis Christianos mare est; inter Sarracenos, qui non possunt estimari, non est mare inter eos et nos, nec ullum impedimentum veniendi ad nos.[46] Et nobiscum habentur Bedvini, quos si opponeremus inimicis nostris, sufficerent, Turkemanni, quos si effunderemus super hostes nostros, destruerent eos, et rustici nostri, qui dimicarent strenue, si juberemus, contra gentes que venture sunt super terram nostram et ditarentur de eis, et exterminarent eas. Et quomodo? Nos habemus nobiscum soldurios bellicosos, per quos terram apertam habemus et adquisitam, et expugnatos inimicos. Et hii et omnes reges paganismi nec tardabunt cum eos submonuerimus, nec morabuntur, cum eos vocaverimus, et vos congregati fueritis, sicut carta vestra dicit, et ducetis, sicut nuntius vester narrat, obviabimus vobis per [22] potentiam dei. Nec sufficit nobis terra ista que est in maritima, sed transibimus voluntate dei et obtinebimus terras vestras universas fortitudine dei. Nam si veneritis, cum toto posse vestro venietis, et presentes eritis cum omni gente vestra, et scimus quod in terra vestra nullus remanebit, qui se defendere possit, nec terram tueri. Et quoniam victoriam nobis Dominus sua fortitudine de vobis donaverit, nichil amplius erit quam ut terras vestras libere capiamus fortitudine sua et voluntate. Adunatio enim legis Christianorum bis venit super nos in Babylone. Una vice apud Damiatam, et altera apud Alexandriam, et erat maritima Jerusalem Christianorum et in terra Damasci, et in terra Sarracenorum in singulis castellis singuli erant domini sibi proficientes. Nostis qualiter Christiani utraque (Fol. 8. vo) vice redierunt, et ad qualem exitum venerunt, et he gentes nostre refecte sunt cum regionibus suis, et Deus adunavit regiones affluentius et coadunavit eas longe lateque in potestate nostra, et Babyloniam cum pertinentiis suis, et terram Damasci et maritimam Jerusalem et terram Gesire et castella sua et terram Roasie cum pertinentiis suis, et per gratiam Domini hoc totum in manibus nostris est, et residuum regum Sarracenorum nostro est imperio. Nam si mandaremus excellentissimis regibus Sarracenorum, non retraherent se a nobis. Et si submoneremus Calephum de Baldach, quem Dominus salvet, veniendi ad nos, de sede excelsi imperii sui assurgeret, et veniret in auxilium excellentie nostre. Et nos obtinuimus per virtutem domini et potentiam Jerusalem et terram ejus, et remanent in manibus Christianorum tres civitates: Tyrus, Tripolis, et Antiochia, et de his non est aliud nisi ut occupentur. Attamen si bellum vultis, et si dominus voluerit, ut sit per voluntatem suam quod totam terram Christianorum adquiramus, obviabimus per virtutem domini, sicut scriptum est in litteris vestris. Verum si nos de bono pacis requisieritis, mandabitis procuratoribus istorum trium locorum predictorum, ut nobis ea sine contradictione assignent, et vobis sanctam crucem reddemus, et liberabimus omnes captivos christianos, qui sunt in tota terra nostra, et habebimus pacem vobiscum, et permittemus vobis ad Sepulchrum unum sacerdotem, et reddemus ahbatias, que solebant esse in tempore paganismi, et bonum eis faciemus, et permittemus venire peregrinos in tota vita nostra, et habebimus vobiscum pacem. Quod si [23] carta, que ad nos venit per manum Henrici, nominatim sit carta regis, scripsimus cartam istam pro responso, et dominus erigat nos ad consilium suum sua voluntate. Carta hec scripta fuit anno adventus prophete nostri Mahumeth DLXXXIII gratia domini solius. Et dominus salvet prophetam nostrum Mahumeth et suam progeniem, et salvet salvationem salvatoris domini excelsi regis victoriosi adunatoris, veridici verbi comptoris, vexilli veritatis, correptoris orbis et legis, Soldani Sarracenorum et paganorum, servitoris duarum sanctarum domorum et sancte domus Jerusalem, patris victorum, Joseph filii Job, suscitatoris progeniei Mirmureni![47]

Hanc superbi et infidelis tyranni epistolam cum nugis suis magnificus imperator contempnens, dignas principe iras concipit et ad bellum totis affectibus exardescit. Eum totius imperii sequuntur magnates et apud Maguntiam, ubi ex edicto imperiali convenerant, una omnes et unanimiter omnes in votum eximie tam[48] peregrinationis proclamant. A Domino factum est istud, qui spirat ubi vult, et corda omnium inclinat quo vult. Nam principes tanti, non inanis glorie appetitu illecti, non inducti precio, non precibus exciti, sed solo superne retributionis desiderio, per Dominum et propter Dominum, ad miliciam accinguntur. Providerat quidem celestis altitudo consilii, ut et ipsi sponte vocati obsequium Domino gratum dependerent, et imperialis magnificentia comitatus condignos haberet. Sic ergo incentore spiritu undique confluunt, et qui tot gentes, tot principes sub uno imperante conspiceret, antiquam romane potestatis gloriam non crederet deflexisse.[49] In hoc Christi exercitu erant pontifices, duces, comites, marchiones, et principes alii quam plurimi, quos si nominibus et locis distingueremus, incurreret pariter et scriptor molestiam, et lector tedium, et tenor brevitatis offensam. Decretum sane prudentum fuit consilio, quod hoc iter nullus arriperet, cujus facultas adsumptum annuum insufficiens videretur. Vehicula vero quam plura propter itinerarios egrotantes constructa fuerant, ne vel sano infirmus moram necteret, [24] vel languentium turba ob iter destituta periret. Dudum quidem in discussionem venerat, an mari, an terra potius tanta belli moles incederet. Sed quantalibet navium multitudo tot milibus transvehendis minus sufficere videbatur. Imperator itaque, opus propositum instanter accelerans, per Ungariam iter instituit, et qui regum ultimus peregrinandi votum emiserat, primus ad solvendum festinat. Rex Ungarorum, Bela nomine, statura eminens, vultu insignis, cujus perfectio a cumulo incipit, cujus preconium ad summa progreditur, cui, etsi cetera non suppeterent, sola imperiosi vultus elegantia regno dignissima censeretur; hic exercitum Christi hospitaliter recipit, ovanter occurrit, benigne prosequitur, et operum exhibitione devotionis fervorem testatur. Indigene vero quam plurimi, eximio calentes exemplo, vident aciem sanctam, et commilitare gestiunt, attendunt certantium premia, et labores non metuunt, simulque et volunt et vovent et sequuntur, ut jam liquide constet quod tarda molimima spiritus sancti gratia non novit. Danubio transito, cum ad ulteriores Bulgarie fauces deventum esset, Huni, Alani, Bulgares et Pincenates ....

(Reliqua desiderantur.)

Anmerkungen der Vorlage

  1. Sententiam inter medii aevi scriptores usu tritam vetus chronicorum auctor, Aegidius Li Muisis (De Smet, Corpus Chron. Flandr. II, 861.) his exprimit verbis:

    Si non essent registrantes
    Et futuris ministrantes
    quae vident et quae audiunt,
    Et illa quae eveniunt
    in diversis temporibus
    et in suis aetatibus,
    per libros et per scripturas,
    ubi ponunt magnas curas,
    pauca scirentur de factis
    in temporibus transactis, etc.

    Idem fere, sed elegantius dictum exhibet rerum a Tancredo gestarum scriptor, qui et ipse in castris versatus est.

  2. Cod. habet perpetuam.
  3. Isaac, cognomento Angelus, qui secundis nuptiis Margaritam, Belae, Hungarorum regis, filiam, duxerat.
  4. Philippus Augustus.
  5. Henricus II.
  6. Gullielmus II., cognomine Bonus, 1166–1189.
  7. In hoc proelio Kal. Maji anni 1187. commisso Terricus sive Theodoricus adhuc militiae templi praeerat, quo demum exauctorato Gerardus de Rideford anno 1188 magisterium obtinuit. conf. L'Art de vérifier les dates, in 8. V, 346.
  8. Roger de Moulins.
  9. Jacquelin de Maillé.
  10. Cod. habet capitis.
  11. Ab Hugone Tyberiadis principe Saladinum baltheo militari cinctum esse legimus in veteri Carmine gallico: L’Ordene de chevalerie.
  12. Inferius Sewarino legitur. Elfeis vocatur in libro dicto L’Art de verifier les dates V, 60.
  13. Amalricus I, 1162–1173.
  14. a verbo Molla, Turcis Homo legis vel religionis.
  15. Nureddin-Mahmud, 1145–1173.
  16. Codex habet sullimem et paulo inferius sullimatur.
  17. Cod. habet nasciscuntur.
  18. Cod. obtare.
  19. Reginaldus Castellionensis
  20. Cod. criminalia.
  21. a 5. inde Idus Julii 1187 triduo pugnatum est.
  22. Cod. etatatis.
  23. Guidonem de Lisiniaco vel Lusignano, Gallice: Lusignan.
  24. Cunradus Montisferrati Marchio, Guilelmi senioris filius.
  25. Cod. Pascitur.
  26. id est: objiciunt.
  27. id est: dedecus.
  28. Sibylla, primo Guillelmo Longaspadae, filio Gulielmi senioris, Montisferrati Marchionis, deinde Guidoni de Lusignan nupsit.
  29. Cod habet contemptus.
  30. Guilielmus III. Senior is erat, jam supra laudatus, in proelio ad Tyberiadem captus anno 1137.
  31. idem quod Marchisus.
  32. Historias versanti simile factum occurrit in Hispania, virtutis ea magna parente. Alonsius Peresius Gusmanius scilicet, quum Tarifae arci anno 1239. praefectus esset et a Mauris urgeretur, hostes filio ejus, quem captivum tenebant, mortem minati sunt, ni castellum redderet. Alonsius vere, paternum amorem mire compescens, obsidentibus pugionem e muris projecit, dicens: Mas pesa el rey que lo sangre: pulcherrima sane verba, quae in gentilitii Gusmanorum scuti lemmate supersunt, quibusque alludit Lopesius de Vega his versibus, in quibus Alfonsum sic loquentem induxit:
    Yo soy aquel Don Alonso
    Que al moro de Africa dio
    [16] El cuchillo que mato
    Mi hijo don Pedro Alonso.
    Llaman me de gloria lleno
    Por el hazaña, que alabo
    Italia Torcuato el bravo
    Y España Guzman el bueno.
  33. Cod. capidus.
  34. Kal. Januarii.
  35. Cod. circa circa.
  36. Codes habet: nuptum.
  37. Guilielmus Tyrius, sacrorum bellorum scriptor.
  38. Cod. difficultantes.
  39. Cod. reservavavit.
  40. Cod. nuptie.
  41. Cod. conprofisci.
  42. Cod. claude.
  43. In Codice loco verborum: ipse principis scribendi compendium habetur perobscurum.
  44. Cod. implorent.
  45. Cod. reliquid.
  46. Sensus est: si mare est inter Christianos et Sarracenos, nullo mari, nec impedimento invicem dividuntur Sarraceni.
  47. supra: Mirmuraeni. – Super epistola Friderici imperatoris ad salahadinum data conferri potest: Wilken Geschichte der Kreuzzüge 4, 52. Ipsa epistola typis jam extat expressa apud Matheum Parisiensem, Londini 1684. editum, ad annum 1188. p. 122.
  48. Locus videtur esse mutilatus.
  49. Cod. deflixisse.