Lehensgesetz Lothars III.
MG. Const. I, Nr. 120, S. 175 f. (LL. Feud. II, 52, 1.)
Lotharius divina favente clementia tercius Romanorum imperator, pius, felix, inclitus triumphator, semper augustus universo populo. Imperialis benivolentie proprium iudicamus, commoda subiectorum investigare et eorum diligenti cura mederi calamitatibus, simulque publicum bonum statum ac dignitatem imperii omnibus privatis commodis preponere. Quocirca omnium fidelium nostrorum tam futurorum quam presentium noverit universitas, qualiter dum apud Runcalias secundum antiquorum imperatorum consuetudinem pro iusticia ac pace regni componenda consederemus, omnia que ad honorem imperii spectare videntur solliciti indagantes, perniciosissimam pestem et rei publice non mediocre detrimentum inferentem resecare proposuimus. Per multas etenim interpellationes ad nos factas didicimus, milites beneficia sua passim distrahere ac ita omnibus exhaustis suorum seniorum servitia subterfugere, per quod vires imperii maxime attenuatas cognovimus, dum proceres nostri milites suos omnibus beneficiis exutos ad felicem nostri nominis expeditionem minime transducere valeant. Hortatu itaque et consilio archiepiscoporum, episcorum, ducum, marchionum, comitum palatinorum ceterorumque nobilium simul etiam iudicum hac edictali lege in omne evum Deo propicio valitura decernimus, nemini licere beneficia, que a suis senioribus habet, absque ipsorum permissu distrahere vel aliquod commodum adversus tenorem nostre constitutionis excogitare, per quod imperii vel dominorum minuatur utilitas. Si quis vero contra saluberrime nostrae legis precepta ad huiusmodi illicitum commercium accesserit vel aliquid in fraudem legis machinari temptaverit, precio ac beneficio se cariturum agnoscat. Notarium vero, qui super tali contractu libellum vel aliud instrumentum composuerit, post ammissionem officii infamie periculum sustinere sanctimus.
Data sexto die mensis Novembris, indictione quintadecima, anno dominice in carnacionis millesimo centesimo XXXVI.