Zum Inhalt springen

Med. Topographie Gmuend:003

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Franz Joseph Werfer
Versuch einer medizinischen Topographie der Stadt Gmünd
« Zurück Vorwärts »
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


[3]

Medicinam quicunque vult recte consequi, haec faciat oportet: primum quidem anni tempora animadvertere, quid horum quodque possit efficere. Non enim quicquam habent simile sed multum et ipsa a se ipsis, et in suis penmutationibus dissentiunt. Deinde vero ventos tum calidos, tum frigidos, maxime quidem omnibus hominibus communes, ac deinceps eos qui unicuique regioni sunt proprii. Oportet autem at aquarum facultates considerare, quemadmodum enim gustu ac pondere differunt: ita et facultates cujusque multum discrepant. Quare quum quis ad urbem sibi ignotam pervenerit, tunc ejus situm considerare oportet, quomodo et ad ventos et ad solis ortum jaceat. Non enim aequales vires habet, quae ad septentrionem, et quae ad austrum; neque quae ad exorientem solem, et quae ad occidentem sita est. Haec autem quam optime animadvertenda sunt, et quales sint circum eam aque, num palustribus utantur ac mollibus; an duris et ex sublimi aut saxoso scaturientibus: et an salsis et concoctu