Zum Inhalt springen

Seite:Hexenhammersprenger1923.djvu/16

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Jakob Sprenger, Heinrich Institoris; J. W. R. Schmidt (Übersetzung): Der Hexenhammer

— XVI —

quae per venerabilem magistrum nostrum Lambertum de Monte, decanum sacrae theologiae, superius annotata sunt, quod attestor hac scriptura manus meae, ad dei laudem.“

Pariformiter eximius magister Andreas de Ochsenfurt etiam propria manu se subscripsit ut infra: „Conformiter mihi Andreae de Ochsenfurt, sacrae theologiae professori novissimo, videtur censendum de materia oblati tractatus, quantum prima facie apparuit, quod contestor manus meae scriptura ad finem in eodem expressum promovendum.“

Consequenter autem egregius magister Thomas de Scotia similiter se propria manu sua subscripsit, prout sequitur: „Ego Thomas de Sco­tia, sacrae theologiae doctor licet immer­tius [sic! immeritus], conformiter sentio per omnia venerabilibus magistris nostris praecedentibus in materia praefati tractatus per me examinati, quod attestor manu propria mea.“

Subsequenter et secunda subscriptio contra praefatos praedi­catores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur:

Primo: inquisitores haereticae pravitatis deputatos auctori­tate sedis apostolicae iuxta formam canonum commendant ma­gistri sacrae theologiae subscripti et hortantur, quod dignentur prosequi cum zelo eorum officium.

Secundo: quod maleficia posse fieri permissione divina ex cooperatione diaboli per maleficos aut maleficas non est con­trarium fidei catholicae, sed consonum dictis sacrae scripturae, immo necessarium est, iuxta sententias sanctorum doctorum illa quandoque posse fieri admittere.

Tertio: praedicare ergo, maleficia non posse fieri erroneum est, quia sic praedicantes impediunt quantum in eis est opus pium inquisitorum in praeiudicum [sic! praeiudicium] salutis animarum. Secreta tamen quae quandoque ab inquisitoribus audiuntur, non sunt omnibus revelanda.

Ultimo: exhortandi veniunt omnes principes et quicunque catholici, ut assistere dignentur tam piis votis inquisitorum pro defensione sanctae catholicae fidei.

Demum vero subscripti et suprascripti doctores praedictae facultatis theologiae manibus propriis se subscripserunt, prout ego Arnoldus notarius infrascriptus ex relatione honesti Johannis Vorda de Mechlinia, almae universitatis Coloniensis bedelli iurati, qui mihi hoc retulit, audivi, et (ut ex manibus etiam supra et infra scriptis apparuit) vidi, in hunc qui sequitur modum: „Ego, Lambertus de Monte, sacrae theologiae humilis professor, ita sentio ut praescribitur, teste hac manu mea propria, pro tempore decanus. Ego, Jacobus de Stralen, sacrae

Empfohlene Zitierweise:
Jakob Sprenger, Heinrich Institoris; J. W. R. Schmidt (Übersetzung): Der Hexenhammer. Hermann Barsdorf, Berlin & Leipzig 1923 / 1489, Seite xvi. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Hexenhammersprenger1923.djvu/16&oldid=- (Version vom 1.8.2018)