Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/10

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 33. An nemo sciverit, ipsum legere ejusmodi libros et an à nullo propterea fuerit monitus?

R. non putat aliquem scivisse, quia plerumque abscondit, quando aliquis ingressus est cellam.

ad Interr. 34. An nunquam hactenus dubitaverit de aliquo articulo fidei Catholicae et de quibus?

R. dubitavit praesertim, quod ad Pontificem solum pertineat jus convocandi concilia generalia, quod Pontifex solus sit infallibilis, quod Potestatem habeat abdicandi Reges, an Ecclesia sit infallibilis sensu, quo Catholici docent, scilicet quod non possit in omnibus minutiis esse infallibilis, uti 7 sacramenta, et quae non requiruntur necessario ad salutem, ita, ut sine istis homo esset damnandus, item traditiones, quae non fundantur in scriptura, v. g. purgatorium, Invocationem sanctorum indulgentias, sacrificium Missae an sit propitiatorium?

ad Interr. 35. Unde illud dubium ortum?

R. orta sunt ex studio controversiarum pro faciendis thesibus, et quia non omnia potuit solvere, incidit in haec dubia.

ad Interr. 36. An, et cui articulo positive discrediderit, et unde error ortus?