Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/29

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 109. Quid de ordine?

R. se habuisse pro ritu sacro, quo distinguerentur à Laicis clerici, non tamen proprie dictum sacramentum.

ad Interr. 110. An adhuc et de praesenti adhaereat suis erroribus, vel dubitet, uti supra?

R. se de facto non amplius habere ista dubia, sed firmissime credere omnes articulos fidei ab Ecclesia Rom. propositos.

ad Interr. 111. A quo tempore eos retractaverit, qua occasione, ex quibus motivis?

R. ab initio Maii et acceptis ultimis litteris Cypriani, à quo tempore collegit motiva fidei, et in se totus rediit, et firmissime absque dubio et scrupulo adhaeret Ecclesiae Rom. propter teporem istorum hominum, qui volunt esse et sunt antesignani sectariorum, sibi primos scrupulos factos et demum ab istis omnino aversum se fuisse, ita, ut detestatus fuerit hanc sectam, quae alat tam tepidos. Ex post se ulterius indagasse, et quia in omnibus Ecclesiis Protestantium nullum unquam factum fuit miraculum, uti nec ipsi praetendunt, et hoc consideratis tot miraculis Catholicorum, quorum aliqua saltem negari nullo modo possunt, motivum erroris sui detestandi concepisse.