Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/31

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 112. An ergo hoc et alia motiva sive notas verae Ecclesiae antecedenter non perpenderit?

R. hoc motivum sibi antecedenter nunquam incidisse: addit his accepisse motivum respectus familiae, ordinis, monasterii, labes praesertim, domui suae inurenda, quae constans semper fuit in tuenda religione Catholica, tantaque pro ea pertulit hactenus.

ad Interr. 113. Quomodo tam subito se possit dicere mutatum in re, à qua prius summe alienus erat?

R. se Deum semper ardentissime etiam cum lacrymis orasse, ut viam veram sibi ostenderet, et quia, uti supra, odium aliquod conceperat contra Protestantes propter ipsorum tepiditatem, successive se magis inquisivisse, omnem Protestantium et Reformationis historiam perpendisse, Deum ardentius orasse sicque successive venisse in cognitionem errorum, semperque etiam in principio conversionis mentem et cogitationem unicam habuisse: „utinam essem convictus de Religione Catholica, ut possem eidem firmiter adhaerere.“

ad Interr. 114. Cur ergo hactenus adhuc legerit libros haereticos?

R. se adhuc legisse ad se ipsum corrigendum et sibi satisfaciendum, licet tunc jam firmiter omnia crediderit, quae Ecclesia Rom.