Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/28

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

His omnibus inquit se junxisse plures alias reflexiones, etiam prudentiales, praeprimis ardentes preces cum lacrymis pro obtinendo lumine, et plena mentis fluctuantis convictione;

Ex quibus colligitur, quod idea Religionis ab inquisito conficta in eo potissimum fuerit posita: Quod omnes illae sectae sive Ecclesiae, quae profitentur et credunt articulos Symboli Nicaeni et 4 primorum Conciliorum, pertineant ad Ecclesiam universalem; quodque Ecclesia Romana sit una ex particularibus, licet eminentior prae reliquis ac praeter doctrinas fundamentales doceat multa dogmata probabiliter falsa et erronea, quarum fides non fit necessaria ad salutem, maxime illi, cui non sunt sub evidentia morali credibilia proposita; proinde neminem jure censurari posse haereticum, nisi eum, qui posthabita evidenti propositione praedictorum Articulorum illis positive discrediderit, ac contrarium judicauerit, cum tali animi dispositione, ut, licet ipsi de veritate constaret, contumaciter tamen illi vellet resistere.

Quare si quis hujusmodi evidentia saltem respectiva careret, esse illum excusatum ab assensu fidei, cum haec non stet cum notitia solum probabili revelationis, ac consequenter exclusa etiam hac fide eum posse salvari, dummodo teneat, ac credat ea, quae sunt necessaria, utpote quae S. Scripturae et antiquitati evidenter sunt conformia, ita ut eorum ignorantia insistendo etiam principiis rectae rationis sit inexcusabilis.