Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/14

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
2.
Ad D. Cyprianum, Gothanum Bibliothecarium.

     Summe Rever. atque celeberrime vir,
     Domine ac Patrone colendissime!

Etsi, quas dedi ad te septem iam circiter ante septimanas, nullus dubitem, quin tuas ad manus pervenerint litterae meae, anxietatem tamen haud exiguam sentio, ex quo toties frustra responsorias a manu tua celeberrima exspectavi, quare non diutius premere potui curas meas, et si ita loqui liceat, neque dolorem animi, quo modo afficior, sed totum hunc, ac sollicitudinem meam tuum infinum praesentium ope profundere: atque ut exordium sumat Epistola a sollicitudine mea, fateor, quod res est, vehemens hactenus mentem subiit admiratio, quod in causa tam bona, ac maximi momenti fuerim hactenus a te quasi neglectus. Gravissima negotia, quorum molem tu solus sustines, minime quidem fugiunt notitiam meam, at neque fugit maxima humanitas tua, quae te etiam tot occupationibus distractum ad respondendum amat compellere. Hoc in causa fuit, ut cresceret indies perturbati mei cordis aestus; hoc etiam effecit, ut, an litterae meae ad te fuerint delatae, subinde ambigerem: Ex qua dubitatione quid aliud oriri potuit praeter sollicitum timorem de interceptis meis litteris, et de maximo mihi