Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/17

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Hieronymo Spartiata parum candido praeceptore, qui in emungenda pecunia strenuus erat, in docendo malignus.

Non falsa praedico; norunt omnes, quibus aliquando cum Graeculo res fuit. Sed postea me in patriam reuerso, Michaël meus eruditiores candidioresque doctores nactus est: primo Tissardum, deinde Hieronymum Aleandrum Mottensem, sub quo magnos in Graecis literis progressus fecit: cui etiam propter morum dexteritatem et acre linguarum studium extitit charissimus. Nam alioquin insigniter eruditorum nullus erat Lutetiae qui Michaelem non diligeret.

In primis Jacobus Faber Stapulensis, qui tum propter emergentia studia meliora, quibus pro virili succurrebat, tantum non deus quispiam uidebatur, Jodocus Clichtoueus theologus, Badius Ascensius, R. Fortunatus et similes. Hoc merebatur candor hominis, in cuius moribus nihil erat asperum, praefractum nihil, nihil superbum; ad obsequium autem bonorum uidebatur natus. Mihi fidem habe mi Heruagi τῶν ἁλῶν μέδιμνον ἀποφαγόντι[1] iuxta prouerbium, talem comperi ipsum, ut nihil sanctius usquam uiderim. Studiis optimarum disciplinarum erat deditus, obloquebatur nemini, de nullo non bene mereri laborabat. Iam bonis literis Pontificii quoque iuris peritiam ueluti colophonem, quod aiunt, coniunxit, in quo titulum etiam designationis adeptus est a Doctorali fastigio proximum. nam in animo habebat a sacris initiari.

Relicta Lutetia quum aliquandiu in patria uixisset, Romam adiit, ubi non tam literis quam usu rerum doctior factus est. Ibi cum optimo quoque ex Germanis et Italis contraxit amicitiam. Denique postquam euoluto biennio Rauenspurgum est reuersus, haudquaquam sacerdotiis opulentioribus comparandis inhians, qui multis mos, suo patrimoniolo uixit contentus etiamdum uiuente patre uiro humanissimo, et quem ex filio aestimare potes, cum quo habitabat matre pridem defuncta, sed in cuius locum successerant sorores nondum elocatae.

Uide uero mi Heruagi quam misera sit mortalium conditio: hunc uirum tam inculpate uiuentem paralysis subito


  1. Zenob. I. 62.
Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 17. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/17&oldid=- (Version vom 1.8.2018)