Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/27

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
III.
Hieronymus Aleander Mich. Humelbergio Suo S.

Gratus est mihi animus tuus, grata benevolentia Michael suavissime, quod ubi non possis Hieronymo coram frui, cupias vehementissime videre hominis epistolas. Ego alias tibi gratias agam uberius si referre non potero. Nunc prae temporis angustia ea scribam, quae necessaria erunt. Recognovi rursus Camaldulenses quaestiones, in quibus nihil aliud prorsus desideratur quod ad sensum pertineat. Quid quod locus ille ubi de Neuiano Hectore fit mentio in meo libro nusquam est fenestratus, quapropter et tu continenter imprimendum curabis et caetera diligenter addenda. De Theocrito quid faciendum sit, scripsi ad Petrum et Cyprianum, quibuscum eris cautissime et curabis quae agenda erunt diligenter si me amas. Vellem istum novellum lectorem tanti esse, ut λεξικόν et alios libros graecos castigare inter imprimendum posset. Nihil tamen iudico de homine mihi ignoto. Caeterum ad ipsum scribo graece, scripturus etiam hebraice, nisi Faustus mihi significasset sese cras hora quinta mane summo discessurum. Tu priusquam isti lectori epistolam reddas, ostende eam plusculis, et ab homine postea responsum petas. Cognoscam enim quam primum quantum ipse valeat. Scribo ad eum gaudere me, hominem profiteri et suscipere velle castigandi prouintiam, atque utinam Michael charissime esset aliquis, qui nos hoc honere imprimendi λεξικόν leuaret. Est enim mihi animus Germaniam petere et illic non solum seminaria iacere literarum graecarum verum etiam libros graecos affatim imprimendos curare, quo si volueris mecum ire habebo te fidissimum Theseum. Scribam ad hominem per primum nuntium hebraice, modo uideam aliquid dignum responsione. Vale Michael suavissime. Salutabis meo nomine tuos propinquos, qui in Germania sunt. Quantum vero ad Joacimi studia attinet, nullus melius tibi consulere potest quam Coppus, cuius consilium si desit, scribam ego quod sentio fidelissime, neque (ut puto) poenitebit hominem consilii nostri. Coppo nostro et Lodouico Baer me etiam adque etiam commendes. Sed et Fabro

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 27. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/27&oldid=- (Version vom 1.8.2018)