Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/29

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

unius amore commota semper novi aliquid quaerit, unde sibi potius gloriam comparet quam lucellum. Et cum ipsa per se Lacedaemonia paupertate contenta sit, in communem aliarum gentium usum laborat, artes veteres illustrat, novas invenit, quas longum esset in praesentia percensere. Reservo mihi super hac re iusti conficiendi libelli materiam quum dabitur quies. De his satis. Euolui quamquam occupatissimus nugas illius insani τυφλοῦ, qui mihi non videtur dignus de quo vel maledicas. Di boni quantum mali intus invenias! Non de syllabis modo perperam positis loquor; sed de inventione ipsa, dispositione, elocutione, rerum ignorantia, temeritate, quae ignorantibus peculiaris est. In summa ut dicam quod sentio, una litura potest omnia corrigere, si vel Deucalioni vel Phaëthonti liber demandetur; placet tamen pediculosis suis sectatoribus, quum nullus sit tam malus, qui non fautores et defensores inveniat. Tu quid de peste sit quid futurum speretur, mihi significa; ego maxime redeundi desiderio teneor. Fabro nostro viro optimo et doctissimo et de me optime merito plurimum me commendes velim. Carolum Bouillum, quem tantum de facie non novi, plurimum salutabis meo nomine. Doctos enim viros licet mihi de vultu ignotos amo tamen semper et colo. Scribam reliqua propediem ad te et Hermanum et alios, nunc aliis negotiis distringor. Ex Aurelia M D XI. XIII Kalendas Junii.


V.
Μνημόσυνον Suavissimo fratri D. Michaeli Humelbergio Hieronymus Aleander.

Primum omnium ut Dei memor bonam valetudinem curet, deinde ut literas graecas, in quibus eum Doctorem et interpretem libere creo et facio, in Germania nostra non interpretando modo, verum etiam impressioni demandando disseminet.

Item me fratribus et amicis omnibus consanguineisque commendet, Bebelio praeterea et Reuchlino si contingat. Nam abbati Salemaeo semper me commendatum puto. Postremum ut me redamet et aliquando ad nos rescribat et felicissime expectet valeatque.

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 29. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/29&oldid=- (Version vom 1.8.2018)