Seite:Urkunden und Akten aus dem Archiv der Klarissen zu Neuss.djvu/40

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

apertis venerabilium et religiosarum personarum Beatricis van Biest, Drude Blanckarts, Lise Werckmeisters et Lise van deme Bunggart sororis naturalis et legitime abbatisse memorate tamquam seniorum sororum dicti conventus pro se et suis concapitularibus sororibus absentibus tamquam presentibus infrascripta omnia et singula fieri consenciencium laudancium et approbancium in quantum in eis fuit ex una nec non honesti viri Petrus Hasart senior consul et executor testamenti seu ultime voluntatis quondam Jacobi de Goyr dicti Voyrman scabini nussiensis ac Hermannus Blyhoff dictus van Dulken senior scabinus pro tempore dicti opidi nussiensis partibus ab altera dicte partes matura deliberacione divisim hincinde aliquamdiu prehabita tandem concorditer exposuerunt et dixerunt alta et intelligibili voce hec vel similia verba in vigore. quod noviter ex noticia vi et tenore ultimi testamenti dicti quondam Jacobi de Goyr scabini nussiensis eis prelecti exhibiti et publicati, qui quidem quondam Jacobus inter cetera legata in eodem testamento nominata nominavit deputavit et hereditarie legavit certa bona hereditaria pro perpetua vicaria observanda infra ecclesiam s. Clare nussiensem ad altare s. Katherine virginis pro perpetua sustentacione rectoris idonei ipsum altare deservientis ebdomadatim cum tribus missis utpote feriis secundis quartis et sextis ad dictum altare celebrandis pro perpetua ipsius quondam Jacobi memoria parentum et carorum suorum etc. prout hec et alia collationem et provisionem dicte vicarie concernentia in dicto testamento plenius continentur dudum confecto et subscripto per discretum virum Johannem de Heghe de Nussia clericum Coloniensis diocesis publicum imperiali auctoritate notarium; cuius quidem testamenti principium et finis seu designatio ac vicarie et bonorum eius supradictorum descriptio ex dicto testamento fideliter extracti et copiati presentibus inferius inseruntur ipse partes ut eedem asseruerunt pro hac vice revera fuerunt et sunt certi et legitimi collatores et provisores seu dispositores ad conferendum dictam vicariam cum prefatis bonis alicui rectori ad eam sufficienti et idoneo. Ne igitur ipse quondam Jacobus in huiusmodi memoria vicaria et missis contra ultimam suam voluntatem defraudetur, eedem partes pio motu volentes saluti anime ipsius quondam Jacobi pro posse suo in hac parte providere expresse dixerunt se deliberasse et concordasse, quod ipsam vicariam dicti altaris una cum bonis hereditariis pretactis vellent propter deum conferre honorabili et religioso viro domno Hermanno Blyhoff professo monasterii Knechstedensis ordinis premonstratensis prefate diocesis tamquam ad hoc idoneo et sufficienti ibidem presenti et humiliter se ad recipiendum et deserviendum dictam vicariam