Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/316

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
30 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


facta resignacione huiusmodi dominos ipsos maliciose diffidant suasque inimicicias eis denunciant dampna ipsis subsequenter gravia inferendo et beneficia seu feuda sic relicta pretextu guerre seu inimicicie iterum invadunt et occupant ac detinent occupata. Eapropter presenti constitucione in perpetuum valitura sanccimus, quod talis resignacio seu renunciacio haberi debeat pro non facta, nisi libere et realiter facta fuerit per eosdem, ita quod possessio beneficiorum et feudorum huiusmodi dominis ipsis corporaliter et realiter assignetur, in tantum, quod nullo unquam tempore diffidantes ipsi in bonis, feudis seu beneficiis resignatis dominos ipsos perturbent per se vel alios aut molestent nec ad hoc consilium prestent, auxilium vel favorem. Contrarium faciens seu dominos suos in beneficiis et feudis resignatis vel non resignatis invadens quomodolibet vel perturbans vel dampna in ipsis inferens seu consilium, auxilium prestans talia facientibus vel favorem feuda et beneficia huiusmodi eo ipso amittat, infamis existat et banno imperiali subiaceat, et nullus ad feuda vel beneficia huiusmodi pateat ei de cetero quocumque tempore aditus vel regressus, nec de novo concedi sibi valeant ullo modo, et facta eis contra hoc[K 1] illorum concessio seu investitura secuta viribus non subsistat. Postremo omnes penas predictas illos vel illum, qui predicta resignacione non facta contra dominos suos fraudulenter agentes vel agens scienter eos invaserint vel invaserit, diffidacione quacumque previa vel obmissa, vigore presentis sanccionis incurrere decernimus ipso facto.


[Cap. XV.] De conspiracionibus.

Detestandas preterea et sacris legibus reprobatus conspiraciones et conventiculas[1] seu colligaciones illicitas in civitatibus et extra vel inter civitatem et civitatem, inter personam et personam sive inter personam et civitatem pretextu

  1. ac M. T. C. Col. 2.

  1. Vgl. den Ronkalischen Landfrieden von 1158, MG. Const. I, Nr. 176, c. 6, p. 246, dem die Stelle conventiculas — parentele fast wörtlich entlehnt ist. Vgl. außerdem hierzu und zu dem Folgenden Karls IV. Privileg für den Erzbischof von Köln vom 18. Dezember 1353, Lacomblet III, Nr. 591, S. 496 (Böhmer-Huber Nr. 1685).
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 30. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/316&oldid=- (Version vom 1.8.2018)