Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/401

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 30. 115


et sceleris diabolica invidia suggerente, iugum veritatis deferre pre mole gravissimi ponderis coagolati mendacii nequeuntes, super ipsis offendiculis corruunt et suorum laqueis iniquorum conceptuum se involvunt, ut lucem tenebras iudicent et tenebras ipsam lucem: igitur ad habundantioris cautele presidium, ut prefato serenissimo principi domino … regi Boemie, heredibus et successoribus suis regibus Boemie imperpetuum securius caveatur, et omnium dubietatum amputentur calumpnie, et ne quibuslibet ociose loquentibus malignandi materia relinquatur, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed multa investigacione previa et a multis veridica insinuacione recepta, maturo consilio una cum universis aliis coelectoribus, comprincipibus et collegis nostris, tam spiritualibus quam secularibus, de certa nostra sciencia recognoscimus, dicimus et dictante conscientia publice profitemur, quod serenissimi principes et illustres domini … Boemie reges ab attavis, proavis, avis et progenitoribus suis ab eo tempore, euius apud homines, sicut premittitur, memoria non existit, habuerunt, continuo habent et habere debent ius et vocem plene et omnimode ad instar nostri et aliorum comprincipum, coelectorum et collegarum nostrorum, tam spiritualium quam ecularium, in eleccione Romanorum regis ad imperium promovendi, ita videlicet, ut, quocienscumque casus talis eleccionis emerserit, serenissimus princeps dominus … rex Boemie, qui pro tempore fuerit, ad celebracionem eleccionis ipsius solempniter vocari debeat et in ipsa eleccione omnibus iuribus suis, voce videlicet et loco et aliis quibuslibet ad hoc spectantibus per se vel nuncios legittimos et ambassiatores suos ad instar nostri et omnium aliorum comprincipum, coelectorum et collegarum nostrorum, tam spiritualium quam secularium, qui sunt et qui fuerint pro tempore, sicut premittitur, cum omni reverencia et honore gaudere, sicut de iure et more sacri imperii principes electores talibus freti sunt temporibus retroactis. Quodque prefatus serenissimus princeps dominus … rex Boemie sacri Romani imperii archipincerna consistit ac archipincernatus officium coram imperatore vel rege Romanorum in solempnibus curiis sub corona regali exercere non debet neque tenetur ad hoc, nisi illud velit facere spontanea voluntate; potorit tamen iuxta beneplacitum in presencia imperatorum

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 115. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/401&oldid=- (Version vom 1.8.2018)