Seite:Geschichte Dithmarschens Kolster 1873.pdf/293

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

contra Ditmarsos libenti animo suscepere Henricus Henrici Hierosolymitani filius Megapoleus, Gerhardus Scumburgius, superioris Adolphi (de quo diximus captum fuisse in bello intestino et sociali Vagriorum) frater et alii clarissimi inclyto stemmate viri XII: arbitror huic expeditioni interfuisse aut misisse opem Holsatis Johannem Stormariae principem.“ § 31: „Hi igitur principes Gerhardus Magnus et Johannes Holsati principes et fratres, Henricus Leo Magnopoleus, Gerhardus Scumburgius et fortissimorum manus Johannis Stormarii exercitum in hostilem Ditmarsorum regionem deducunt, sine fortunae primum inclementia; agrum enim omnem hostium populati, Hamerstadiorum provinciam invadunt. Est enim Hamerstadia pars Ditmarsiae, cujus indigenae praelium non detrectantes obvios Holsatos facta impressione aggrediuntur, sed devicti misere trucidantur aut fuga evadunt. Hac victoria Holsati potiti in Suderhamios castra promovent. Est autem Suderhamia pars Hamae, ut vocabulum sonat. Nam Ditmarsiae partes sunt Hamerstadia, Hama, Suderhamia, Marslanda et insula Buza atque reliqua loca. Hi Suderhamii ingente strage superati Holsatis victoriam relinquunt et deditionem faciunt. Postea Gerhardus Magnus in Nordstrandiam Holsaticas copias et auxilia traducit, quae Ditmarsiae provincia ei finem victoriae imposuit.“ § 32: „Nordstrandia pars est Ditmarsiae versus boream, ut nomen indicat, quam cum Holsati vastarent, incolae timidi et victoriae Gerhardi Magni non ignari et popularium Hamerstadiorum et Suderhamiorum cladis memores bellum deprecabantur et deditionem promittebant; quorum postulata cum principes recusassent, ad arma iterum ventum est, omnisque belli eventus ad regionis unicum delubrum stetit, quod Ditmarsi tenuere loco propugnaculi ad sui corporis defensionem. Sed Holsati, quos delendi gentem libido invaserat, omnem laborem suscepere ad expugnandum fanum, ignemque fecere, quo tectum delubri plumbeum combustum fere fuit; id gens Ditmarsorum rata, ut periculum praesens et extremum propulsaret,

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heinrich Kolster: Geschichte Dithmarschens. Nach F. C. Dahlmanns Vorlesungen im Winter 1826. Wilhelm Mauke, Leipzig 1873, Seite 274. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Geschichte_Dithmarschens_Kolster_1873.pdf/293&oldid=- (Version vom 14.9.2022)