Seite:Hexenhammersprenger1923.djvu/32

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Jakob Sprenger, Heinrich Institoris; J. W. R. Schmidt (Übersetzung): Der Hexenhammer

— XXXII —

et omnibus Christi fidelibus odibile cernitur, operibus expletur. Ex pacto enium [sic! enim] cum inferno et foedere cum morte foetidissimae servituti pro earum pravis explendis spurcitiis se subiicint [sic! subiiciunt]. Praeterea ea, quae in quotidianis aerumnis, hominibus, iumen­tis et terrae frugibus ab eis deo permittente et virtute dae­monum concurrente inferuntur. Inter quae mala nos inquisi­tores Jacobus Sprenger una cum carissimo ab apostolica sede in exterminium tam pestiferae haeresis socio deputato, licet inter di­vinorum eloquiorum professores sub Praedicatorum ordine mi­litantium minimi, pio tamen ac lugubri affectu pensantes, quid remedii quidve solaminis mortalibus ipsis pro salutari anti­doto foret administrandum, huic operi prae cunctis aliis reme­diis pios submittere humeros dignum iudicavimus, confisi de melliflua fargitate [sic! largitate] illius, qui dat omnibus affluenter et qui cal­culo sumpto de altari forpice tangit et mundat labia imper­fectorum, in finem optatum cuncta perducere. Verum cum in operibus hominum nil fiat adeo utile et licitum, cui non possit aliqua pernicies irrogari, ingeniola etiam nostra ad acumen non perveniunt veritatis, nisi lima alterius pravitatis plurimum fue­rint abrasa, ideo, qui de novitate operis nos redarguendos esti­mat, ad certamen illius confidenter accedimus. Sciat tamen, hoc ipsum opus novum esse simul et antiquum, breve pariter et prolixum, antiquum certe materia et auctoritate, novum vero partium compilatione earumque aggregatione, breve propter plurimorum auctorum in brevem perstrictionem, longum nihi­lominus propter immensam materiae multitudinem et malefica­rum imperscrutabilem malitiam. Nec hoc dicimus ceterorum aucto­rum scriptis praesumptuose derogando nostrumque opus iactanter et inaniter extollendo, cum ex nostro ingenio pauca et quasi nulla sint addita. Unde non nostrum opus sed illorum potius censetur, quorum ex dictis fere sunt singula contexta. Qua simul ex causa nec poemata condere nec sublimes theorias cepimus extendere, sed excerptorum more procedendo ad hono­rem summae trinitatis et individuae unitatis super tres partes principales: originem, progressum et finem, maleficarum malleum tractatum nuncupando, aggredimur, recollectionem operis socio, executionem vero his committendo[1], quibus iudicium durissi­mum imminet eo, quod in vindictam malorum laudem vero bo­norum constituti cernuntur a deo, cui omnis honor et gloria in saecula.

„Da unter den Trübsalen der einfallenden Welt, welche wir

leider nicht sowohl lesen, als hin und wieder erfahren, der alte,

  1. Dieses Wort nach Hansen ergänzt.
Empfohlene Zitierweise:
Jakob Sprenger, Heinrich Institoris; J. W. R. Schmidt (Übersetzung): Der Hexenhammer. Hermann Barsdorf, Berlin & Leipzig 1923 / 1489, Seite xxxii. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Hexenhammersprenger1923.djvu/32&oldid=- (Version vom 1.8.2018)