Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/1

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
IV.
Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (s. I B. 2 Heft. S. 113. ff. u. 4 Heft S. 361. ff.)


(IV)
Supplicatio ad Principem pro obtinenda veniâ redeundi in Patriam.
Oblata 11. Iulii 1732.

Liceat mihi ad Rssimae Celsitudinis Tuae Conspectum Clementissimum summâ quâ possum demissione ac devotissimae mentis veneratione per has, quas celsissimis ac sacratissimis tuis offero manibus, humillimas litteras accedere; votorum illae meorum summam exponunt, quae in ardentissimo veram fidem promovendi studio, ac Patriam juvandi desiderio unice continentur. Vitam ita meam, ac litterarum studia hactenus institui, ut omnia ad Dei gloriam ac Patriae Catholicaeque fidei utilitatem dirigerem; nec quicquam facile praetermisi eorum, quibus opus mihi in Missione fore aliquando praevidebam: ad haec voluntas amicorum, ac avunculi praecipue mei, Scotorum Episcopi ac Vicarii apostolici hortatur, ut siquod talentum a Deo acceperim, usum et usuram illius patriae impendam.