Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/2

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Rssime ac Celsiss. Princeps! etsi haud sim nescius quam exiguum talentum illud sit, quod benignissimum mihi Numen concessit, nullum tamen prorsus esse, asserere non ausim, probe sciens humilitatis verae non esse, negare ea, quae Deus singulis elargitus est, sed cum gratiarum actione fateri, atque in laudem et gloriam divini Numinis referre, quod mihi quoque propositum esse, hae litterae loquuntur: Verum cum Deo nullum opus placere agnoscam posse, nisi ex voluntate legitimorum superiorum fuerit susceptum, hinc est Rme ac celme Princeps, Domine D. Clem. quod Rssimae Celsitudinis tuae gratiosissimo me fistam conspectui, in Celma enim Personâ tuâ intueor venerabundus Episcopum, quem Spiritus S. praefecit Ecclesiae Dei, in quâ et Ego licet tanto beneficio indignus verae obedientiae vinculo Rssimae Celsitudini tuae sum obstrictissimus: Cujus proin consensum expetere debeam, quam tuum, Rssime ac Celsiss. Princeps? Cujus unius voluntas faciet, ut opus meum sit Deo acceptabile, quae voluntas a coeptis meis si abfuerit, illa nec aggredi praesumam, nec si aggrederer, Deo aut hominibus grata esse poterunt. Nihil obstat, quo minus mihi facultas redeundi in Patriam tribuatur; non monasterii necessitas, cui nihil ego prodesse possum; non paucitas personarum, cum numerus etiam, absente me, sit completus, ac brevi etiam novo membro augendus; non denique