Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/12

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ut maneret ibi, et mutaret Religionem, sed ipse noluit, et redivit domum. In Höchstatt poenitentia ductus quod haec aperuerit Lutherano ibidem confessus est hoc ipsum. Dettelbaci deinde, quia ipsi valde haeserat conscientiae, quod Lutherano dixerit, coram Imagine B. V. M. per sesquihoram ad minimum oravit ejusque intercessionem pro impetrandâ venia imploravit, et scire hoc Patr. Augustinum, cui Franciscanum deinde dixerunt, mirantibus iisdem, quod non accesserit ad mensam invitatus. Ex post nullum amplius dubium habuit usque post festum circumcisionis a. c. dum incepit colligere theses.

ad Interr. 38. A quibus didicerit ejusmodi errores?

R. Ex solo studio perveniendi ad fontem difficultatum in thesibus, a nullo hominum autem.

ad Interr. 39. An et quibus aperuerit, quando, quoties et quomodo?

R. aperuit saepius Confessario, P. Coelestino apud Augustinianos scrupulos suos, qui dixit, et monuit acquiescendum definitionibus Ecclesiae, sed Intellectus nunquam voluit acquiescere, nisi, ut altius in re inquireret, quasi sibi itendidem diceretur: inquire, inquire.

ad Interr. 40. An et cui per litteras, quoties, qua occasione, qua intentione, quomodo